Giuditta 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Et audierunt filii Israel, qui habitabant in Iudaea, omnia, quaecumquefecerat gentibus Holofernes princeps militiae Nabuchodonosor regis Assyriorum,et quemadmodum spoliaverat omnia sancta eorum et dederat ea in exterminium.2Ettimuerunt multum valde a facie eius et pro Ierusalem et pro templo Domini Deisui turbati sunt,3quoniam nuper ascenderant de captivitate, et nuper omnispopulus Iudaeae collectus erat, et vasa et altare et domus ex commaculationesanctificata erant.4Et miserunt in omnem finem Samariae et in vicos etBethoron et Abelmain et Iericho et Choba et Aisora et convallem Salem.5Etpraeoccupaverunt omnes vertices montium excelsorum et muris circumdederuntvicos, qui in eis sunt, et reposuerunt epimenia in praeparationem pugnae,quoniam nuper erant campi eorum demessi.6Et scripsit Ioachim sacerdos magnus,qui erat in diebus illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim,quae est supra descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain,7dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat introitus inIudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus esset accessusviris plus quam duobus.8Et fecerunt filii Israel, sicut constituerat illisIoachim sacerdos magnus et seniores totius plebis Israel, qui sedebant inIerusalem.9Et exclamavit omnis vir Israel ad Deum in instantia magna, ethumiliaverunt animas suas in ieiunio magno;10ipsi et mulieres eorum etinfantes eorum et iumenta eorum et omnis advena et mercennarius et argentoemptus eorum posuerunt cilicia super lumbos suos.11Et omnis vir Israel etmulier et pueri, qui habitabant in Ierusalem, prociderunt ante faciem templi etcineraverunt capita sua et extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini.12Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum Israel unanimesinstanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres in praedam etcivitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in maculationem et inimproperium, gaudium gentibus.13Et audivit Dominus vocem eorum et viditangustiam eorum; et erat populus ieiunans dies plures in tota Iudaea etIerusalem, et prociderunt contra faciem sanctorum Domini omnipotentis.14EtIoachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes etdeservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustuminstantiae et vota et voluntaria munera populi.15Et erat cinis super cidareseorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnemdomum Israel.
12345678910111213141516
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito