Esdrae 10
12345678910
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | LXX |
---|---|
1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templumDei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum etpuerorum; et flevit populus fletu multo. | |
2 Et respondit Sechenias filius Iehielde filiis Elam et dixit Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum etduximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israelsuper hoc: | |
3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universasuxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, quitiment praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. | |
4 Surge, tuum estdecernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ”. | |
5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnemIsrael iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. | |
6 Et surrexitEsdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavitibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum,qui venerant de captivitate. | |
7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, utcongregarentur in Ierusalem; | |
8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxtaconsilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipseabicietur de coetu transmigrationis. | |
9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae etBeniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis,et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis. | |
10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis etduxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. | |
11 Et nunc dateconfessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separaminia populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”. | |
12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum adnos, sic fiat. | |
13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et nonsustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippepeccavimus in sermone isto — | |
14 constituantur principes in universamultitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas,veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatemet iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”. | |
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contrahoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos. | |
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos virosprincipes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, etsederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. | |
17 Et absolverunt causamcunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi. | |
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. Defiliis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib etGodolia; | |
19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suoarietem offerrent. | |
20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia. | |
21 Et de filiisHarim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias. | |
22 Et de filiis Phassur:Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa. | |
23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita,Phethahia, Iuda et Eliezer. | |
24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus:Sellum et Telem et Uri. | |
25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia etMelchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia. | |
26 Et de filiis Elam:Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia. | |
27 Et de filiisZethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza. | |
28 Et defiliis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai. | |
29 Et de filiis Beguai:Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth. | |
30 Et de filiisPhahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui etManasse. | |
31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon, | |
32 Beniamin, Melluch, Samarias. | |
33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei. | |
34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel, | |
35 Banaia et Badaias, Cheliau, | |
36 Vania, Meremoth et Eliasib, | |
37 Matthanias,Matthanai et Iasi. | |
38 Et de filiis Bennui: Semei | |
39 et Selemias et Nathan etAdaias | |
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai, | |
41 Azareel et Selemias, Samaria, | |
42 Sellum, Amaria, Ioseph. | |
43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina,Ieddu et Ioel et Banaia. | |
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios. |