1 Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum. | 1 Venne Roboam in Ierusalem, e convocò tutta la casa di Giuda e di Beniamin, CLXXX milia eletti a combattere, per combattere contra ad Israel, e per fare ritornare a sè il suo regno. |
2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens: | 2 E la parola di Dio fu fatta a Semeia, uomo di Dio, e disse: |
3 “ Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: | 3 Favella a Roboam figliuolo di Salomone, re di Giuda, e a tutto Israel, il quale è in Giuda in Beniamin: |
4 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.
| 4 Questo dice il Signore: non ascendete, e non combattete contro a' vostri fratelli; ciascuno ritorni a casa sua, però che questo si è fatto di mia volontà. I quali udito il sermone del Signore, ritornaronsi, e non andarono incontro al re Ieroboam. |
5 Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda. | 5 E Roboam abitò in Ierusalem, ed edificò in Giuda cittadi murate. |
6 Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue, | 6 E conciò Betleem ed Etam e Tecue, |
7 Bethsur quoque et Socho et Odollam | 7 Betsur e Soco e Odollam, |
8 necnon Geth et Maresa et Ziph, | 8 e Get e Maresa e Zif, |
9 sed et Aduram et Lachis et Azeca, | 9 e Aduram e Lachis e Azeca, |
10 Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
| 10 e Saraa e Aialon ed Ebron, le quali erano in Giuda e in Beniamin, città fortissime. |
11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini. | 11 E avendole chiuse di mura, puose in loro principi, e cellai di cibi, cioè d' olio e di vino. |
12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
| 12 E a ciascuna città fece armamentarii di scuda e di lancie, e fortificolle con molta diligenza; e signoreggiò sopra Giuda e Beniamin. |
13 Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis. | 13 E i sacerdoti e i Leviti, i quali erano in tutto Israel, vennero a lui di tutte le sedi loro, |
14 Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur. | 14 lasciando le loro abitazioni e possessioni; e andàronsene a Giuda e a Ierusalem, però che Ieroboam gli avea cacciati e' suoi successori, acciò ch' egli non potessono usare l'officio del sacerdote di Dio. |
15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat. | 15 Il quale (Ieroboam) ordinò a sè sacerdoti dei luoghi alti e de' demonii e de' vitelli, li quali egli avea fatti. |
16 Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. | 16 E di tutte le tribù d' Israel, tutti quelli i quali aveano dato il suo cuore a domandare il Signore Iddio d' Israel, vennero in Ierusalem a sacrificare vittime al Signore Iddio degli padri loro. |
17 Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
| 17 E fortificarono il regno di Giuda, e confermarono Roboam figliuolo di Salomone per tre anni; però che andarono per le vie di David e di Salomone solamente tre anni. |
18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai, | 18 E menò Roboam moglie Maalat figliuola di Ierimot figliuolo di David, e Abiail figliuola di Eliab figliuolo di Isai; |
19 quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom. | 19 la quale fece a lui figliuoli Ieus e Somoria e Zoom. |
20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith. | 20 E dopo questa tolse Maaca figliuola di Absalom, la quale partorì Abia, Etai e Ziza e Salomit. |
21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. | 21 E Roboam amò Maaca figliuola di Absalom sopra tutte le donne sue e concubine; e avea menate XVIII mogli, e sessanta concubine; e generd XXVIII figliuoli e LX figliuole. |
22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. | 22 E fece in capo Abia figliuolo di Maaca, e puoselo duca sopra tutti i fratelli suoi; però che lui pensava di fare re, |
23 Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
| 23 però che fu più savio e più possente che tutti i suoi figliuoli in tutti gli confini di Giuda e di Beniamin, e in tutte le città murate; e diede loro molta vittuaglia, e domandò molte mogli. |