1 Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum, | 1 Figliuolo di Ruben primogenito d'Israele (perocché egli fu suo primogenito; ma avendo violato il talamo del padre suo, la sua primogenitura fu data ai figliuoli di Giuseppe figliuolo d'Israele, ed egli non fu considerato come primogenito. |
2 quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.
| 2 Or Giuda era il più forte di tutti i fratelli, e dalla stirpe di lui sono discesi de' principi: ma la primogenitura fu riservata a Giuseppe. |
3 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi. | 3 Figliuoli adunque di Ruben primogenito d'Israele: Enoch, e Phailu, Esron, e Charmi. |
4 Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius, | 4 Di Joel fu figliuolo Samia, il quale fu padre di Gog, il quale fu padre di Semei. |
5 Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius, | 5 Di questo fu figliuolo Micha, di Micha fu figliuolo Reia, di Reia fu figliuolo Baal. |
6 Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. | 6 Di questo fu figliuolo Beerà, il quale fu uno de' principi della tribù di Ruben, e fu menato in ischiavitù da Thelgathphalnasar re degli Assiri. |
7 Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias; | 7 I suoi fratelli, e tutta la sua consorteria, quando se ne fece il novero per famiglie, ebbero per principi Jehiel, e Zacharia. |
8 porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon. | 8 Baia figliuolo di Azaz, figliuolo di Samma, figliuolo di Joel, abitò in Aroer, e sino a Nebo, e Beelmeon. |
9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad. | 9 E abitò anche verso l'oriente sino all'entrar del deserto, e al fiume Eufrate: perocché eglino possedevano gran quantità di bestiami nella terra di Galaad. |
10 In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad.
| 10 E regnando Saul, fecer guerra agli Agarei, e gli sconfissero, e occuparon le tende, nelle quali questi abitavano in tutto il paese, che è all'oriente di Galaad. |
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha: | 11 E i figliuoli di Gad abitavano dirimpetto a loro nella terra di Basan sino a Selcha. |
12 Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan; | 12 Joel era il capo, e Saphan avea il secondo posto. Janai poi, e Saphat in Basan. |
13 fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem. | 13 I loro fratelli distinti nelle loro famiglie, e casate furono sette, Michael, e Mosollam, e Sebe, e Jorai, e Jachan, e Zie, ed Heber. |
14 Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz. | 14 Questi furon figliuoli di Abihail, figliuolo di Huri, figliuolo di Jara, figliuolo di Galaad, figliuolo di Michael, figliuolo di Jesesi, figliuolo di Jeddo, figliuolo di Buz. |
15 Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum. | 15 Loro fratelli furono ancora i figliuoli di Abdiel, figliuolo di Guni, i quali furono principi nelle loro famiglie, e casate. |
16 Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos. | 16 E abitarono in Galaad, e in Basan, e ne' villaggi all'intorno, e in tutti i borghi di Saron sino ai confini. |
17 Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel.
| 17 Tutti questi furono noverati a tempo di Joathan re di Giuda, e a tempo di Geroboam re d'Israele. |
18 Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam; | 18 I figliuoli di Ruben, e di Gad, e della mezza tribù di Manasse, uomini guerrieri, che portavano scudo, e spada, e maneggiavan l'arco, sperimentati alla guerra, erano quaranta quattro mila settecento sessanta, quando andavano a combattere. |
19 dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos. | 19 Ebbero guerra cogli Agarei, a' quali prestaron soccorso gl'Iturei con que' di Naphis, e di Nodab. |
20 Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. | 20 Ed essi sconfissero gli Agarei con tutti quelli, che erano in loro aiuto: perchè nel combattere invocarono Dio, ed ei gli esaudì, perchè avean creduto in lui. |
21 Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia; | 21 E si impadronirono di tutto il loro, di cinquanta mila cammelli, di dugento cinquanta mila pecore, e di due mila asini, e di centomila prigionieri. |
22 vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
| 22 E molti morirono delle loro ferite: perocché fu grande battaglia. Ed egli no abitarono nel luogo di quelli sino alla trasmigrazione. |
23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat. | 23 Parimente i figliuoli della mezza tribù di Manasse occuparono le terre (che sono) dai confini di Basan sino a Baal-Hermon, e Sunir, e la montagna di Hermon; perchè erano in gran numero. |
24 Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.
| 24 E i principi delle loro famiglie furono Epher, e Jesi, ed Eliei, ed Eznel, e Jeremia, e Odoia, e Jediel, uomini fortissimi, e potenti, e capi di gran rinomanza nelle loro famiglie. |
25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. | 25 Ma eglino abbandonarono il Dio de' padri loro, e peccarono per amore degli dei di quelle nazioni, le quali erano state distrutte da Dio alla loro venuta. |
26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
| 26 Ma il Dio d'Israele mosse l'animo di Phul re degli Assiri, e di Thelgathphalnasar re di Assur, e trasportò Ruben, e Gad, e la mezza tribù di Manasse a Lahela, e ad Habor, e ad Ara sul fiume Gozan, dove sono anche in oggi. |
27 Filii Levi: Gerson, Caath, Merari. | |
28 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel. | |
29 Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. | |
30 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue; | |
31 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. | |
32 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth, | |
33 porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob; | |
34 Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas, | |
35 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan; | |
36 Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem. | |
37 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, | |
38 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum; | |
39 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam. | |
40 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec; | |
41 porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.
| |