Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 8


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויהי כאשר זקן שמואל וישם את בניו שפטים לישראל1 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
2 ויהי שם בנו הבכור יואל ושם משנהו אביה שפטים בבאר שבע2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
3 ולא הלכו בניו בדרכו ויטו אחרי הבצע ויקחו שחד ויטו משפט3 Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
4 ויתקבצו כל זקני ישראל ויבאו אל שמואל הרמתה4 Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
5 ויאמרו אליו הנה אתה זקנת ובניך לא הלכו בדרכיך עתה שימה לנו מלך לשפטנו ככל הגוים5 Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.
6 וירע הדבר בעיני שמואל כאשר אמרו תנה לנו מלך לשפטנו ויתפלל שמואל אל יהוה6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
7 ויאמר יהוה אל שמואל שמע בקול העם לכל אשר יאמרו אליך כי לא אתך מאסו כי אתי מאסו ממלך עליהם7 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
8 ככל המעשים אשר עשו מיום העלתי אתם ממצרים ועד היום הזה ויעזבני ויעבדו אלהים אחרים כן המה עשים גם לך8 Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
9 ועתה שמע בקולם אך כי העד תעיד בהם והגדת להם משפט המלך אשר ימלך עליהם9 Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
10 ויאמר שמואל את כל דברי יהוה אל העם השאלים מאתו מלך10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
11 ויאמר זה יהיה משפט המלך אשר ימלך עליכם את בניכם יקח ושם לו במרכבתו ובפרשיו ורצו לפני מרכבתו11 Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
12 ולשום לו שרי אלפים ושרי חמשים ולחרש חרישו ולקצר קצירו ולעשות כלי מלחמתו וכלי רכבו12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
13 ואת בנותיכם יקח לרקחות ולטבחות ולאפות13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
14 ואת שדותיכם ואת כרמיכם וזיתיכם הטובים יקח ונתן לעבדיו14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
15 וזרעיכם וכרמיכם יעשר ונתן לסריסיו ולעבדיו15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
16 ואת עבדיכם ואת שפחותיכם ואת בחוריכם הטובים ואת חמוריכם יקח ועשה למלאכתו16 Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
17 צאנכם יעשר ואתם תהיו לו לעבדים17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
18 וזעקתם ביום ההוא מלפני מלככם אשר בחרתם לכם ולא יענה יהוה אתכם ביום ההוא18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
19 וימאנו העם לשמע בקול שמואל ויאמרו לא כי אם מלך יהיה עלינו19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,
20 והיינו גם אנחנו ככל הגוים ושפטנו מלכנו ויצא לפנינו ונלחם את מלחמתנו20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
21 וישמע שמואל את כל דברי העם וידברם באזני יהוה21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
22 ויאמר יהוה אל שמואל שמע בקולם והמלכת להם מלך ויאמר שמואל אל אנשי ישראל לכו איש לעירו22 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.