Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 11


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויעל נחש העמוני ויחן על יבש גלעד ויאמרו כל אנשי יביש אל נחש כרת לנו ברית ונעבדך1 Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: “ Habeto nos foederatos, et serviemus tibi ”.
2 ויאמר אליהם נחש העמוני בזאת אכרת לכם בנקור לכם כל עין ימין ושמתיה חרפה על כל ישראל2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: “ In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel ”.
3 ויאמרו אליו זקני יביש הרף לנו שבעת ימים ונשלחה מלאכים בכל גבול ישראל ואם אין מושיע אתנו ויצאנו אליך3 Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “ Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te ”.
4 ויבאו המלאכים גבעת שאול וידברו הדברים באזני העם וישאו כל העם את קולם ויבכו4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
5 והנה שאול בא אחרי הבקר מן השדה ויאמר שאול מה לעם כי יבכו ויספרו לו את דברי אנשי יביש5 Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “ Quid habet populus quod plorat? ”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
6 ותצלח רוח אלהים על שאול בשמעו את הדברים האלה ויחר אפו מאד6 Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis.
7 ויקח צמד בקר וינתחהו וישלח בכל גבול ישראל ביד המלאכים לאמר אשר איננו יצא אחרי שאול ואחר שמואל כה יעשה לבקרו ויפל פחד יהוה על העם ויצאו כאיש אחד7 Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “ Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius ”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
8 ויפקדם בבזק ויהיו בני ישראל שלש מאות אלף ואיש יהודה שלשים אלף8 Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia.
9 ויאמרו למלאכים הבאים כה תאמרון לאיש יביש גלעד מחר תהיה לכם תשועה בחם השמש ויבאו המלאכים ויגידו לאנשי יביש וישמחו9 Et dixit nuntiis, qui venerant: “ Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol ”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt
10 ויאמרו אנשי יביש מחר נצא אליכם ועשיתם לנו ככל הטוב בעיניכם10 et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis ”.
11 ויהי ממחרת וישם שאול את העם שלשה ראשים ויבאו בתוך המחנה באשמרת הבקר ויכו את עמון עד חם היום ויהי הנשארים ויפצו ולא נשארו בם שנים יחד11 Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
12 ויאמר העם אל שמואל מי האמר שאול ימלך עלינו תנו האנשים ונמיתם12 Et ait populus ad Samuel: “ Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos ”.
13 ויאמר שאול לא יומת איש ביום הזה כי היום עשה יהוה תשועה בישראל13 Et ait Saul: “ Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”.
14 ויאמר שמואל אל העם לכו ונלכה הגלגל ונחדש שם המלוכה14 Dixit autem Samuel ad populum: “ Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum ”.
15 וילכו כל העם הגלגל וימלכו שם את שאול לפני יהוה בגלגל ויזבחו שם זבחים שלמים לפני יהוה וישמח שם שאול וכל אנשי ישראל עד מאד15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.