Scrutatio

Mercoledi, 29 maggio 2024 - Sant'Alessandro ( Letture di oggi)

Rut (רות ) - Rut 4


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ובעז עלה השער וישב שם והנה הגאל עבר אשר דבר בעז ויאמר סורה שבה פה פלני אלמני ויסר וישב1 Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: “ Declina paulisper et sede hic ”, vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit.
2 ויקח עשרה אנשים מזקני העיר ויאמר שבו פה וישבו2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos: “ Sedete hic ”.
3 ויאמר לגאל חלקת השדה אשר לאחינו לאלימלך מכרה נעמי השבה משדה מואב3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “ Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide.
4 ואני אמרתי אגלה אזנך לאמר קנה נגד הישבים ונגד זקני עמי אם תגאל גאל ואם לא יגאל הגידה לי ואדע כי אין זולתך לגאול ואנכי אחריך ויאמר אנכי אגאל4 Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum ”. At ille respondit: “ Ego agrum emam ”.
5 ויאמר בעז ביום קנותך השדה מיד נעמי ומאת רות המואביה אשת המת קניתי להקים שם המת על נחלתו5 Cui dixit Booz: “ Quando emeris agrum de manu Noemi, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua ”.
6 ויאמר הגאל לא אוכל לגאול לי פן אשחית את נחלתי גאל לך אתה את גאלתי כי לא אוכל לגאל6 Qui respondit: “ Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor ”.
7 וזאת לפנים בישראל על הגאולה ועל התמורה לקים כל דבר שלף איש נעלו ונתן לרעהו וזאת התעודה בישראל7 Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
8 ויאמר הגאל לבעז קנה לך וישלף נעלו8 Dixit ergo propinquus ad Booz: “ Eme tibi ”. Et solvit calceamentum suum de pede suo.
9 ויאמר בעז לזקנים וכל העם עדים אתם היום כי קניתי את כל אשר לאלימלך ואת כל אשר לכליון ומחלון מיד נעמי9 Et Booz maioribus natu et universo populo: “ Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi,
10 וגם את רות המאביה אשת מחלון קניתי לי לאשה להקים שם המת על נחלתו ולא יכרת שם המת מעם אחיו ומשער מקומו עדים אתם היום10 et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos, inquam, huius rei hodie testes estis ”.
11 ויאמרו כל העם אשר בשער והזקנים עדים יתן יהוה את האשה הבאה אל ביתך כרחל וכלאה אשר בנו שתיהם את בית ישראל ועשה חיל באפרתה וקרא שם בבית לחם11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: “ Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel.
Fortiter age in Ephratha
et fac tibi celebre nomen in Bethlehem!
12 ויהי ביתך כבית פרץ אשר ילדה תמר ליהודה מן הזרע אשר יתן יהוה לך מן הנערה הזאת12 Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella! ”.
13 ויקח בעז את רות ותהי לו לאשה ויבא אליה ויתן יהוה לה הריון ותלד בן13 Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium.
14 ותאמרנה הנשים אל נעמי ברוך יהוה אשר לא השבית לך גאל היום ויקרא שמו בישראל14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: “ Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel
15 והיה לך למשיב נפש ולכלכל את שיבתך כי כלתך אשר אהבתך ילדתו אשר היא טובה לך משבעה בנים15 et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii ”.
16 ותקח נעמי את הילד ותשתהו בחיקה ותהי לו לאמנת16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et gerulae officio fungebatur.
17 ותקראנה לו השכנות שם לאמר ילד בן לנעמי ותקראנה שמו עובד הוא אבי ישי אבי דוד17 Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “ Natus est filius Noemi! ”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David.
18 ואלה תולדות פרץ פרץ הוליד את חצרון18 Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom,
19 וחצרון הוליד את רם ורם הוליד את עמינדב19 Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
20 ועמינדב הוליד את נחשון ונחשון הוליד את שלמה20 Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon,
21 ושלמון הוליד את בעז ובעז הוליד את עובד21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
22 ועבד הוליד את ישי וישי הוליד את דוד22 Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.