Devarìm (דברים) - Deuteronomio 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 האזינו השמים ואדברה ותשמע הארץ אמרי פי | 1 “ Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! |
2 יערף כמטר לקחי תזל כטל אמרתי כשעירם עלי דשא וכרביבים עלי עשב | 2 Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina. |
3 כי שם יהוה אקרא הבו גדל לאלהינו | 3 Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro! |
4 הצור תמים פעלו כי כל דרכיו משפט אל אמונה ואין עול צדיק וישר הוא | 4 Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus. |
5 שחת לו לא בניו מומם דור עקש ופתלתל | 5 Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa. |
6 ה ליהוה תגמלו זאת עם נבל ולא חכם הלוא הוא אביך קנך הוא עשך ויכננך | 6 Haeccine redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te? |
7 זכר ימות עולם בינו שנות דור ודור שאל אביך ויגדך זקניך ויאמרו לך | 7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas; interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, maiores tuos, et dicent tibi. |
8 בהנחל עליון גוים בהפרידו בני אדם יצב גבלת עמים למספר בני ישראל | 8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel; |
9 כי חלק יהוה עמו יעקב חבל נחלתו | 9 pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius. |
10 ימצאהו בארץ מדבר ובתהו ילל ישמן יסבבנהו יבוננהו יצרנהו כאישון עינו | 10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et ululatu solitudinis; circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui. |
11 כנשר יעיר קנו על גוזליו ירחף יפרש כנפיו יקחהו ישאהו על אברתו | 11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas. |
12 יהוה בדד ינחנו ואין עמו אל נכר | 12 Dominus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus alienus. |
13 ירכבהו על במותי ארץ ויאכל תנובת שדי וינקהו דבש מסלע ושמן מחלמיש צור | 13 Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo, |
14 חמאת בקר וחלב צאן עם חלב כרים ואילים בני בשן ועתודים עם חלב כליות חטה ודם ענב תשתה חמר | 14 butyrum de armento et lac de ovibus, cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircorum, cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum. |
15 וישמן ישרון ויבעט שמנת עבית כשית ויטש אלוה עשהו וינבל צור ישעתו | 15 Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo. |
16 יקנאהו בזרים בתועבת יכעיסהו | 16 Provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. |
17 יזבחו לשדים לא אלה אלהים לא ידעום חדשים מקרב באו לא שערום אבתיכם | 17 Immolaverunt daemonibus et non Deo, diis, quos ignorabant; novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres vestri. |
18 צור ילדך תשי ותשכח אל מחללך | 18 Petram, quae te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. |
19 וירא יהוה וינאץ מכעס בניו ובנתיו | 19 Vidit Dominus et sprevit, quia provocaverunt eum filii sui et filiae. |
20 ויאמר אסתירה פני מהם אראה מה אחריתם כי דור תהפכת המה בנים לא אמן בם | 20 Et ait: “Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii. |
21 הם קנאוני בלא אל כעסוני בהבליהם ואני אקניאם בלא עם בגוי נבל אכעיסם | 21 Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. |
22 כי אש קדחה באפי ותיקד עד שאול תחתית ותאכל ארץ ויבלה ותלהט מוסדי הרים | 22 Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet. |
23 אספה עלימו רעות חצי אכלה בם | 23 Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. |
24 מזי רעב ולחמי רשף וקטב מרירי ושן בהמות אשלח בם עם חמת זחלי עפר | 24 Consumentur fame et devorabuntur febri et peste amarissima; dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere. |
25 מחוץ תשכל חרב ומחדרים אימה גם בחור גם בתולה יונק עם איש שיבה | 25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene. |
26 אמרתי אפאיהם אשביתה מאנוש זכרם | 26 Dixi: Disperdam eos, cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!, |
27 לולי כעס אויב אגור פן ינכרו צרימו פן יאמרו ידינו רמה ולא יהוה פעל כל זאת | 27 sed arrogantiam inimicorum timui, ne superbirent hostes eorum et dicerent: >Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'. |
28 כי גוי אבד עצות המה ואין בהם תבונה | 28 Gens enim absque consilio est et sine prudentia. |
29 לו חכמו ישכילו זאת יבינו לאחריתם | 29 Utinam saperent et intellegerent haec ac novissima sua providerent! |
30 איכה ירדף אחד אלף ושנים יניסו רבבה אם לא כי צורם מכרם ויהוה הסגירם | 30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. |
31 כי לא כצורנו צורם ואיבינו פלילים | 31 Non enim est petra eorum ut Petra nostra, et inimici nostri sunt iudices. |
32 כי מגפן סדם גפנם ומשדמת עמרה ענבמו ענבי רוש אשכלת מררת למו | 32 Vere de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae; uva eorum uva fellis et botri amarissimi; |
33 חמת תנינם יינם וראש פתנים אכזר | 33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile. |
34 הלא הוא כמס עמדי חתם באוצרתי | 34 Nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis? |
35 לי נקם ושלם לעת תמוט רגלם כי קרוב יום אידם וחש עתדת למו | 35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum. |
36 כי ידין יהוה עמו ועל עבדיו יתנחם כי יראה כי אזלת יד ואפס עצור ועזוב | 36 Iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur; videbit quod infirmata sit manus, et defecerint clausi ac liberati. |
37 ואמר אי אלהימו צור חסיו בו | 37 Et dicet: “Ubi sunt dii eorum, petra, in qua habebant fiduciam, |
38 אשר חלב זבחימו יאכלו ישתו יין נסיכם יקומו ויעזרכם יהי עליכם סתרה | 38 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum? Surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant! |
39 ראו עתה כי אני אני הוא ואין אלהים עמדי אני אמית ואחיה מחצתי ואני ארפא ואין מידי מציל | 39 Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere. |
40 כי אשא אל שמים ידי ואמרתי חי אנכי לעלם | 40 Levabo ad caelum manum meam et dicam: Vivo ego in aeternum! |
41 אם שנותי ברק חרבי ותאחז במשפט ידי אשיב נקם לצרי ולמשנאי אשלם | 41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his, qui oderunt me, retribuam. |
42 אשכיר חצי מדם וחרבי תאכל בשר מדם חלל ושביה מראש פרעות אויב | 42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes: de cruore occisorum et captivorum, de capite ducum inimici!”. |
43 הרנינו גוים עמו כי דם עבדיו יקום ונקם ישיב לצריו וכפר אדמתו עמו | 43 Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui ”. |
44 ויבא משה וידבר את כל דברי השירה הזאת באזני העם הוא והושע בן נון | 44 Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun; |
45 ויכל משה לדבר את כל הדברים האלה אל כל ישראל | 45 complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel. |
46 ויאמר אלהם שימו לבבכם לכל הדברים אשר אנכי מעיד בכם היום אשר תצום את בניכם לשמר לעשות את כל דברי התורה הזאת | 46 Et dixit ad eos: “ Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius; |
47 כי לא דבר רק הוא מכם כי הוא חייכם ובדבר הזה תאריכו ימים על האדמה אשר אתם עברים את הירדן שמה לרשתה | 47 quia verbum non incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam ”. |
48 וידבר יהוה אל משה בעצם היום הזה לאמר | 48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens: |
49 עלה אל הר העברים הזה הר נבו אשר בארץ מואב אשר על פני ירחו וראה את ארץ כנען אשר אני נתן לבני ישראל לאחזה | 49 “ Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam. |
50 ומת בהר אשר אתה עלה שמה והאסף אל עמיך כאשר מת אהרן אחיך בהר ההר ויאסף אל עמיו | 50 Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo suo. |
51 על אשר מעלתם בי בתוך בני ישראל במי מריבת קדש מדבר צן על אשר לא קדשתם אותי בתוך בני ישראל | 51 Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel. |
52 כי מנגד תראה את הארץ ושמה לא תבוא אל הארץ אשר אני נתן לבני ישראל | 52 E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel ”. |