Scrutatio

Lunedi, 3 giugno 2024 - San Carlo Lwanga ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini - מכתב לאפסים 15


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויהי בקרב אליו כל המוכסים והחטאים לשמע אותו1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
2 וילונו הפרושים והסופרים לאמר הנה זה מקבל את החטאים ואכל אתם2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
3 וידבר אליהם את המשל הזה לאמר3 Et ait ad illos parabolam istam dicens :
4 מי זה האיש מכם אשר לו מאה כבשים ואבד לו אחד מהם ולא יטוש את התשעים ותשעה במדבר והלך אחרי האבד עד כי ימצאהו4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?
5 והיה כמצאו אתו ישימנו על כתפיו בשמחה5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
6 ובא אל ביתו וקרא לאהביו ולשכניו יחד לאמר שמחו אתי כי מצאתי את שיי האבד6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
7 אני אמר לכם כי כן תהיה שמחה בשמים על חוטא אחד השב יותר מעל תשעים ותשעה צדיקים אשר לא יצטרכו לתשובה7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
8 או מי האשה אשר לה עשרה דרכמונים ואבד לה דרכמון אחד ולא תדליק נר ותטאטא את הבית ותחפש היטב עד כי תמצאהו8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?
9 והיה כמצאה אותו תקרא לרעותיה ולשכנותיה לאמר שמחנה אתי כי מצאתי את הדרכמון אשר אבד לי9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
10 כן אני אמר לכם תהיה שמחה לנפי מלאכי אלהים על חוטא אחד אשר שב מחטאו10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
11 ויאמר איש אחד היו לו שני בנים11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
12 ויאמר הצעיר אל אביו אבי תנה לי את חלק הרכוש אשר יפל לי ויחלק להם את הנחלה12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
13 ויהי מקץ ימים ויאסף הבן הצעיר את הכל וילך אל ארץ רחוקה ושם פזר את רכשו וילך בדרך סובאים וזוללים13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14 ואחרי כלותו את הכל היה רעב חזק בארץ ההיא ויחל להיות חסר לחם14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
15 וילך וידבק באחד מבני המדינה בארץ ההיא וישלח אותו אל שדותיו לרעות חזירים15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16 ויתאו למלא את בטנו בחרובים אשר יאכלו החזירים ואין נתן לו16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
17 וישב אל לבו ויאמר מה רבו שכירי אבי ויש להם לחם לשבע ואני אבד ברעב17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
18 אקומה נא ואלכה אל אבי ואמר אליו אבי חטאתי לשמים ולפניך18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :
19 ונקלתי מהקרא עוד בנך שימני כאשר שכיריך19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
20 ויקם ויבא אל אביו עודנו מרחוק ואביו ראהו ויהמו מעיו וירץ ויפל על צואריו וישקהו20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
21 ויאמר אליו הבן אבי חטאתי לשמים ולפניך ואני נקלתי מהקרא עוד בנך21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
22 ויאמר האב אל עבדיו הוציאו את השמלה הטובה מכלן והלבישהו ותנו טבעת על ידו ונעלים ברגליו22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
23 והביאו את עגל המרבק וטבחו אתו ונאכלה ונשמח23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
24 כי זה בני היה מת ויחי ואובד היה וימצא ויחלו לשמח24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
25 ובנו הגדול היה בשדה ויהי כאשר בא ויקרב אל הבית וישמע קול זמרה ומחלות25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
26 ויקרא אל אחד הנערים וישאל מה זאת26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
27 ויאמר אליו כי בא אחיך ויטבח אביך את עגל המרבק על אשר הושב לו שלם27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
28 ויחר לו ולא אבה לבוא הביתה ויצא אביו וידבר על לבו28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
29 ויען ויאמר אל אביו הנה זה שנים רבות אני עבד אתך ומימי לא עברתי את מצותך ומימי לא נתת לי גדי למען אשיש עם רעי29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
30 ויבא בנך זה אשר בלע את נחלתך עם הזנות ותזבח לו את עגל המרבק30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
31 ויאמר אליו בני אתה תמיד עמדי וכל אשר לי לך הוא31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
32 אבל נכון לשוש ולשמח כי אחיך זה היה מת ויחי ואבד היה וימצא32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.