Lettera agli Efesini - מכתב לאפסים 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 אחרי אשר רבים הואילו לחבר ספור המעשים אשר נאמנו בשלמות בתוכנו | 1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum : |
2 כאשר מסרום לנו הראים אתם בעיניהם מתחלה ואשר היו משרתי הדבר | 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis : |
3 חשבתי לטוב גם אני החפש כל הדברים היטב מראשיתם לכתבם אליך בסדר תאופילוס האדיר | 3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, |
4 למען תדע קשט האמרים אשר חנכת בם | 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. |
5 כהן היה בימי הורדוס מלך יהודה זכריה שמו ממשמרת אביה ולו אשה מבנות אהרן ושמה אלישבע | 5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. |
6 ושניהם היו צדיקים לפני האלהים והלכי תם בכל מצות יהוה ובחקתיו | 6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. |
7 ולא היה להם ילד כי אלישבע עקרה ושניהם באו בימים | 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. |
8 ויהי היום ויכהן לפני אלהים בסדר משמרתו | 8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, |
9 וכמשפט עבודת הכהנים יצא גורלו להקטיר קטרת ויבא אל היכל יהוה | 9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : |
10 וכל קהל העם היו מתפללים בחוץ בעת הקטרת | 10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. |
11 וירא אליו מלאך יהוה עמד לימין מזבח הקטרת | 11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. |
12 ויבהל זכריה בראותו אתו ואימה נפלה עליו | 12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. |
13 ויאמר אליו המלאך אל תירא זכריהו כי נשמעה תפלתך ואלישבע אשתך תלד לך בן וקראת שמו יוחנן | 13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : |
14 והיה לך לשמחה וגיל ורבים ישמחו בהולדו | 14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt : |
15 כי גדול יהיה לפני יהוה ויין ושכר לא ישתה ורוח הקדש ימלא בעודנו בבטן אמו | 15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ : |
16 ורבים מבני ישראל ישיב אל יהוה אלהיהם | 16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum : |
17 והוא ילך לפניו ברוח אליהו ובגבורתו להשיב את לב אבות על בנים ואת הסוררים לתבונת הצדיקים להעמיד ליהוה עם מתקן | 17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. |
18 ויאמר זכריה אל המלאך במה אדע זאת כי אני זקנתי ואשתי באה בימים | 18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. |
19 ויען המלאך ויאמר אליו אני גבריאל העומד לפני האלהים ושלוח אנכי לדבר אליך ולבשרך את זאת | 19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. |
20 והנה תאלם ולא תוכל לדבר עד היום אשר תהיה זאת תחת כי לא האמנת בדברי אשר ימלאו למועדם | 20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. |
21 והעם היה מחכה לזכריה ויתמהו כי אחר בהיכל | 21 Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo. |
22 ויהי בצאתו לא יכל לדבר אליהם וידעו כי מראה ראה בהיכל וירמז להם ועודנו נאלם | 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. |
23 ויהי כאשר מלאו ימי עבדתו וילך לו אל ביתו | 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam : |
24 ויהי אחרי הימים האלה ותהר אלישבע אשתו ותתחבא חמשה חדשים ותאמר | 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens : |
25 ככה עשה לי יהוה בימי פקדו אותי לאסף את חרפתי בתוך בני אדם | 25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. |
26 ויהי בחדש הששי וישלח המלאך גבריאל מאת האלהים גלילה אל עיר אשר שמה נצרת | 26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, |
27 אל בתולה מארשה לאיש אשר שמו יוסף מבית דוד ושם הבתולה מרים | 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. |
28 ויבא המלאך אליה החדרה ויאמר שלום לך אשת חן יהוה עמך ברוכה את בנשים | 28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. |
29 והיא בראותה נבהלה לדברו ותאמר בלבה מה היא הברכה הזאת | 29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. |
30 ויאמר לה המלאך אל תיראי מרים כי מצאת חן לפני האלהים | 30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. |
31 והנך הרה וילדת בן וקראת את שמו ישוע | 31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : |
32 והוא גדול יהיה ובן עליון יקרא ויהוה אלהים יתן לו את כסא דוד אביו | 32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, |
33 ועל בית יעקב ימלך לעולם ועד ולמלכותו אין קץ | 33 et regni ejus non erit finis. |
34 ותאמר מרים אל המלאך איך תהיה זאת ואני אינני ידעת איש | 34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? |
35 ויען המלאך ויאמר אליה רוח הקדש תבוא עליך וגבורת עליון תצל עליך על כן גם לקדוש הילוד יקרא בן אלהים | 35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. |
36 והנה אלישבע קרובתך אשר קראו לה עקרה גם היא הרתה בן בזקנתה וזה לה החדש הששי | 36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis : |
37 כי לא יפלא מאלהים כל דבר | 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. |
38 ותאמר מרים הנני שפחת יהוה יהי לי כדברך ויצא מאתה המלאך | 38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. |
39 ותקם מרים בימים ההם ותמהר ללכת ההרה אל עיר יהודה | 39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : |
40 ותבא בית זכריה ותברך את אלישבע | 40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. |
41 ויהי כשמע אלישבע את ברכת מרים וירקד הילד במעיה ותמלא אלישבע רוח הקדש | 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth : |
42 ותקרא בקול גדול ותאמר ברוכה את בנשים וברוך פרי בטנך | 42 et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. |
43 ומאין לי זאת אשר אם אדני באה אלי | 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? |
44 כי קול ברכתך בא באזני והנה רקד בשמחה הילד במעי | 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. |
45 ואשרי המאמינה כי המלא תמלא אשר דבר לה מאת יהוה | 45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. |
46 ותאמר מרים רוממה נפשי את יהוה | 46 Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum : |
47 ותגל רוחי באלהי ישעי | 47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. |
48 ]94-84[ אשר ראה בעני אמתו כי הנה מעתה כל הדרות יאשרוני כי גדלות עשה לי שדי וקדוש שמו | 48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, |
49 ]94-84[ | 49 quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus, |
50 וחסדו לדור דורים על יראיו | 50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. |
51 גבורות עשה בזרעו פזר גאים במזמות לבבם | 51 Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui. |
52 הרס נדיבים מכסאותו וירם שפלים | 52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. |
53 רעבים מלא טוב ועשירים שלח ריקם | 53 Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. |
54 תמך בישראל עבדו לזכר את רחמיו | 54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ : |
55 כאשר דבר אל אבותינו לאברהם ולזרעו עד עולם | 55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula. |
56 ותשב מרים עמה כשלשה חדשים ותשב לביתה | 56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam. |
57 וימלאו ימי אלישבע ללדת ותלד בן | 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. |
58 וישמעו שכניה וקרוביה כי הגדיל יהוה את חסדו עמה וישמחו אתה | 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. |
59 ויהי ביום השמיני ויבאו למול את הילד ויקראו אתו זכריה על שם אביו | 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. |
60 ותען אמו ותאמר לא כי יוחנן יקרא | 60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes. |
61 ויאמרו אליה אין איש במשפחתך אשר נקרא בשם הזה | 61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. |
62 וירמזו אל אביו לדעת מה השם אשר יחפץ להקרא לו | 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. |
63 וישאל לוח ויכתב עליו לאמר יוחנן שמו ויתמהו כלם | 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. |
64 ויפתח פיו ולשונו פתאם וידבר ויברך את האלהים | 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. |
65 ותפל אימה על כל שכניהם ויספר כל הדברים האלה בכל הרי יהודה | 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc : |
66 וישימו כל השמעים אל לבם לאמר מה אפוא יהיה הילד הזה ויד יהוה היתה עמו | 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo. |
67 וימלא זכריה אביו רוח הקדש וינבא לאמר | 67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens : |
68 ברוך יהוה אלהי ישראל כי פקד את עמו וישלח לו פדות | 68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ : |
69 וירם לנו קרן ישועה בבית דוד עבדו | 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, |
70 כאשר דבר בפי נביאיו הקדושים אשר מעולם | 70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus : |
71 ישועה מאיבינו ומיד כל שנאינו | 71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos : |
72 לעשות חסד עם אבותינו ולזכר את ברית קדשו | 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti : |
73 את השבועה אשר נשבע לאברהם אבינו | 73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis |
74 להצילנו מיד איבינו ולתתנו לעבדו בלי פחד | 74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi |
75 בתמים ובצדקה לפניו כל ימי חיינו | 75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. |
76 ואתה הילד נביא עליון תקרא כי לפני יהוה תלך לפנות את דרכיו | 76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, |
77 לתת דעת הישועה לעמו בסליחת חטאתיהם | 77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum |
78 ברחמי חסד אלהינו אשר בהם פקדנו הנגה ממרום | 78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto : |
79 להאיר לישבי חשך וצלמות ולהכין את רגלינו אל דרך השלום | 79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. |
80 ויגדל הילד ויחזק ברוח ויהי במדברות עד יום הראתו אל ישראל | 80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël. |