Amos (עמוס) - Amos 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 שוטטו בחוצות ירושלם וראו נא ודעו ובקשו ברחובותיה אם תמצאו איש אם יש עשה משפט מבקש אמונה ואסלח לה | 1 Circuite vias Ierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, an sit qui faciat iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei. |
2 ואם חי יהוה יאמרו לכן לשקר ישבעו | 2 Quod si etiam “ Vivit Dominus! ” dixerint, certe falso iurabunt. |
3 יהוה עיניך הלוא לאמונה הכיתה אתם ולא חלו כליתם מאנו קחת מוסר חזקו פניהם מסלע מאנו לשוב | 3 Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti. |
4 ואני אמרתי אך דלים הם נואלו כי לא ידעו דרך יהוה משפט אלהיהם | 4 Ego autem dixi: “ Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui. |
5 אלכה לי אל הגדלים ואדברה אותם כי המה ידעו דרך יהוה משפט אלהיהם אך המה יחדו שברו על נתקו מוסרות | 5 Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui ”. Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. |
6 על כן הכם אריה מיער זאב ערבות ישדדם נמר שקד על עריהם כל היוצא מהנה יטרף כי רבו פשעיהם עצמו משבותיהם | 6 Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. |
7 אי לזאת אסלוח לך בניך עזבוני וישבעו בלא אלהים ואשבע אותם וינאפו ובית זונה יתגדדו | 7 “ Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant. |
8 סוסים מיזנים משכים היו איש אל אשת רעהו יצהלו | 8 Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. |
9 העל אלה לוא אפקד נאם יהוה ואם בגוי אשר כזה לא תתנקם נפשי | 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? |
10 עלו בשרותיה ושחתו וכלה אל תעשו הסירו נטישותיה כי לוא ליהוה המה | 10 Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt Domini. |
11 כי בגוד בגדו בי בית ישראל ובית יהודה נאם יהוה | 11 Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae ”, ait Dominus. |
12 כחשו ביהוה ויאמרו לא הוא ולא תבוא עלינו רעה וחרב ורעב לוא נראה | 12 Negaverunt Dominum et dixerunt: “Non est ipse; neque veniet super nos malum, et gladium et famem non videbimus. |
13 והנביאים יהיו לרוח והדבר אין בהם כה יעשה להם | 13 Prophetae erunt in ventum, et responsum non est in eis. Haec ergo evenient illis ”. |
14 לכן כה אמר יהוה אלהי צבאות יען דברכם את הדבר הזה הנני נתן דברי בפיך לאש והעם הזה עצים ואכלתם | 14 Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: “ Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos. |
15 הנני מביא עליכם גוי ממרחק בית ישראל נאם יהוה גוי איתן הוא גוי מעולם הוא גוי לא תדע לשנו ולא תשמע מה ידבר | 15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur. |
16 אשפתו כקבר פתוח כלם גבורים | 16 Pharetra eius quasi sepulcrum patens universi fortes. |
17 ואכל קצירך ולחמך יאכלו בניך ובנותיך יאכל צאנך ובקרך יאכל גפנך ותאנתך ירשש ערי מבצריך אשר אתה בוטח בהנה בחרב | 17 Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. |
18 וגם בימים ההמה נאם יהוה לא אעשה אתכם כלה | 18 Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem ”. |
19 והיה כי תאמרו תחת מה עשה יהוה אלהינו לנו את כל אלה ואמרת אליהם כאשר עזבתם אותי ותעבדו אלהי נכר בארצכם כן תעבדו זרים בארץ לא לכם | 19 Quod si dixeritis: “ Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? ”,dices ad eos: “ Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terravestra, sic servietis alienis in terra non vestra ”. |
20 הגידו זאת בבית יעקב והשמיעוה ביהודה לאמר | 20 Annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes: |
21 שמעו נא זאת עם סכל ואין לב עינים להם ולא יראו אזנים להם ולא ישמעו | 21 “ Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non vident, et aures et non audiunt. |
22 האותי לא תיראו נאם יהוה אם מפני לא תחילו אשר שמתי חול גבול לים חק עולם ולא יעברנהו ויתגעשו ולא יוכלו והמו גליו ולא יעברנהו | 22 Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ”. |
23 ולעם הזה היה לב סורר ומורה סרו וילכו | 23 Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt |
24 ולא אמרו בלבבם נירא נא את יהוה אלהינו הנתן גשם וירה ומלקוש בעתו שבעות חקות קציר ישמר לנו | 24 et non dixerunt in corde suo: “ Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis ”. |
25 עונותיכם הטו אלה וחטאותיכם מנעו הטוב מכם | 25 Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis, |
26 כי נמצאו בעמי רשעים ישור כשך יקושים הציבו משחית אנשים ילכדו | 26 quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi incurvati aucupes, laqueos ponentes ad capiendos viros. |
27 ככלוב מלא עוף כן בתיהם מלאים מרמה על כן גדלו ויעשירו | 27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati, |
28 שמנו עשתו גם עברו דברי רע דין לא דנו דין יתום ויצליחו ומשפט אביונים לא שפטו | 28 incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt. |
29 העל אלה לא אפקד נאם יהוה אם בגוי אשר כזה לא תתנקם נפשי | 29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? |
30 שמה ושערורה נהיתה בארץ | 30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra: |
31 הנביאים נבאו בשקר והכהנים ירדו על ידיהם ועמי אהבו כן ומה תעשו לאחריתה | 31 prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius? |