Amos (עמוס) - Amos 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 ויהי דבר יהוה אלי לאמר | 1 Et factum est verbum Domini ad me dicens: |
2 הלך וקראת באזני ירושלם לאמר כה אמר יהוה זכרתי לך חסד נעוריך אהבת כלולתיך לכתך אחרי במדבר בארץ לא זרועה | 2 “ Vade et clama in auribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuae et amoris desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non seminatur. |
3 קדש ישראל ליהוה ראשית תבואתה כל אכליו יאשמו רעה תבא אליהם נאם יהוה | 3 Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus. |
4 שמעו דבר יהוה בית יעקב וכל משפחות בית ישראל | 4 Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israel. |
5 כה אמר יהוה מה מצאו אבותיכם בי עול כי רחקו מעלי וילכו אחרי ההבל ויהבלו | 5 Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt? |
6 ולא אמרו איה יהוה המעלה אתנו מארץ מצרים המוליך אתנו במדבר בארץ ערבה ושוחה בארץ ציה וצלמות בארץ לא עבר בה איש ולא ישב אדם שם | 6 Et non dixerunt: “Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et caliginis, per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?”. |
7 ואביא אתכם אל ארץ הכרמל לאכל פריה וטובה ותבאו ותטמאו את ארצי ונחלתי שמתם לתועבה | 7 Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. |
8 הכהנים לא אמרו איה יהוה ותפשי התורה לא ידעוני והרעים פשעו בי והנביאים נבאו בבעל ואחרי לא יועלו הלכו | 8 Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. |
9 לכן עד אריב אתכם נאם יהוה ואת בני בניכם אריב | 9 Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis filiorum vestrorum disceptabo. |
10 כי עברו איי כתיים וראו וקדר שלחו והתבוננו מאד וראו הן היתה כזאת | 10 En transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte, si factum est huiuscemodi: |
11 ההימיר גוי אלהים והמה לא אלהים ועמי המיר כבודו בלוא יועיל | 11 si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil prodest. |
12 שמו שמים על זאת ושערו חרבו מאד נאם יהוה | 12 Obstupescite, caeli, super hoc et inhorrescite supra modum, dicit Dominus. |
13 כי שתים רעות עשה עמי אתי עזבו מקור מים חיים לחצב להם בארות בארת נשברים אשר לא יכלו המים | 13 Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. |
14 העבד ישראל אם יליד בית הוא מדוע היה לבז | 14 Numquid servus est Israel aut vernaculus? Quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones |
15 עליו ישאגו כפרים נתנו קולם וישיתו ארצו לשמה עריו נצתה מבלי ישב | 15 et dederunt vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis. |
16 גם בני נף ותחפנס ירעוך קדקד | 16 Filii quoque Mempheos et Taphnes decalvabunt tibi verticem. |
17 הלוא זאת תעשה לך עזבך את יהוה אלהיך בעת מוליכך בדרך | 17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? |
18 ועתה מה לך לדרך מצרים לשתות מי שחור ומה לך לדרך אשור לשתות מי נהר | 18 Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam Nili? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam Fluminis? |
19 תיסרך רעתך ומשבותיך תוכחך ודעי וראי כי רע ומר עזבך את יהוה אלהיך ולא פחדתי אליך נאם אדני יהוה צבאות | 19 Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum. |
20 כי מעולם שברתי עלך נתקתי מוסרתיך ותאמרי לא אעבד כי על כל גבעה גבהה ותחת כל עץ רענן את צעה זנה | 20 A saeculo confregisti iugum tuum, rupisti vincula tua et dixisti: “Non serviam”. In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. |
21 ואנכי נטעתיך שרק כלה זרע אמת ואיך נהפכת לי סורי הגפן נכריה | 21 Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae? |
22 כי אם תכבסי בנתר ותרבי לך ברית נכתם עונך לפני נאם אדני יהוה | 22 Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. |
23 איך תאמרי לא נטמאתי אחרי הבעלים לא הלכתי ראי דרכך בגיא דעי מה עשית בכרה קלה משרכת דרכיה | 23 Quomodo dicis: “Non sum polluta, post Baalim non ambulavi”? Vide viam tuam in convalle, scito quid feceris: camelus levis contorquens vias suas. |
24 פרה למד מדבר באות נפשו שאפה רוח תאנתה מי ישיבנה כל מבקשיה לא ייעפו בחדשה ימצאונה | 24 Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae attrahit aerem; libidinem eius quis avertet? Omnes, qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam. |
25 מנעי רגלך מיחף וגורנך מצמאה ותאמרי נואש לוא כי אהבתי זרים ואחריהם אלך | 25 Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. Et dixisti: “Vanum est, nequaquam; adamavi quippe alienos et post eos ambulabo”. |
26 כבשת גנב כי ימצא כן הבישו בית ישראל המה מלכיהם שריהם וכהניהם ונביאיהם | 26 Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum |
27 אמרים לעץ אבי אתה ולאבן את ילדתני כי פנו אלי ערף ולא פנים ובעת רעתם יאמרו קומה והושיענו | 27 dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”. |
28 ואיה אלהיך אשר עשית לך יקומו אם יושיעוך בעת רעתך כי מספר עריך היו אלהיך יהודה | 28 Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda. |
29 למה תריבו אלי כלכם פשעתם בי נאם יהוה | 29 Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati estis in me, dicit Dominus. |
30 לשוא הכיתי את בניכם מוסר לא לקחו אכלה חרבכם נביאיכם כאריה משחית | 30 Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator. |
31 הדור אתם ראו דבר יהוה המדבר הייתי לישראל אם ארץ מאפליה מדוע אמרו עמי רדנו לוא נבוא עוד אליך | 31 O generatio, vos videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus, non veniemus ultra ad te”? |
32 התשכח בתולה עדיה כלה קשריה ועמי שכחוני ימים אין מספר | 32 Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. |
33 מה תיטבי דרכך לבקש אהבה לכן גם את הרעות למדתי את דרכיך | 33 Quam bene paras viam tuam ad quaerendum amorem! Et insuper in malum docuisti vias tuas, |
34 גם בכנפיך נמצאו דם נפשות אביונים נקיים לא במחתרת מצאתים כי על כל אלה | 34 et in fimbriis tuis inventus est sanguis animarum pauperum innocentium: non effringentes invenisti eos; sed in omnibus his |
35 ותאמרי כי נקיתי אך שב אפו ממני הנני נשפט אותך על אמרך לא חטאתי | 35 dixisti: “Innocens ego sum, propterea aversus est furor eius a me”. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: “Non peccavi”. |
36 מה תזלי מאד לשנות את דרכך גם ממצרים תבושי כאשר בשת מאשור | 36 Quam leviter mutas vias tuas! Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assyria. |
37 גם מאת זה תצאי וידיך על ראשך כי מאס יהוה במבטחיך ולא תצליחי להם | 37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es, et nihil habebis prosperum in eis. |