Hošeah(הושע) - Osea 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. | |
2 Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. | |
3 Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios. | |
4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. | |
5 Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. | |
6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. | |
7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. | |
8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. | |
9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, | |
10 ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. | |
11 Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta. | |
12 Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio. | |
13 Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. | |
14 Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius : | |
15 et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione. | |
16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum : | |
17 et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. | |
18 Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem ! | |
19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. | |
20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam : | |
21 quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. | |
22 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. | |
23 Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. | |
24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. | |
25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi : | |
26 multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. | |
27 Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. | |
28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. | |
29 Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. | |
30 Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. | |
31 Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. | |
32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit. | |
33 Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis : | |
34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. |