Daniyyel (דניאל ) - Daniele 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. | |
2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum : | |
3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. | |
4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. | |
5 Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur. | |
6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. | |
7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. | |
8 Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra : | |
9 nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. | |
10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis : | |
11 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. | |
12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. | |
13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. | |
14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. | |
15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. | |
16 Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. | |
17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius. | |
18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. | |
19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. | |
20 Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. | |
21 Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. | |
22 Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. | |
23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. | |
24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum : | |
25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. |