| 1 In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin : |
| 2 et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis : |
| 3 et Simonem, qui cognominabatur Thasi : |
| 4 et Judam, qui vocabatur Machabæus : |
| 5 et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron : et Jonathan, qui cognominabatur Apphus : |
| 6 hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Juda, et in Jerusalem. |
| 7 Et dixit Mathathias : Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum ? |
| 8 Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis. |
| 9 Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt : trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum. |
| 10 Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus ? |
| 11 Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla. |
| 12 Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes. |
| 13 Quo ergo nobis adhuc vivere ? |
| 14 Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus : et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.
|
| 15 Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere. |
| 16 Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos : sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt. |
| 17 Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ : Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus : |
| 18 ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem : et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. |
| 19 Et respondit Mathathias, et dixit magna voce : Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus : |
| 20 ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum : |
| 21 propitius sit nobis Deus : non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei : |
| 22 non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera via. |
| 23 Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis : |
| 24 et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram : |
| 25 sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit : |
| 26 et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. |
| 27 Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens : Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me. |
| 28 Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate.
|
| 29 Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum : |
| 30 et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum : quoniam inundaverunt super eos mala. |
| 31 Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi. |
| 32 Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos prælium in die sabbatorum, |
| 33 et dixerunt ad eos : Resistitis et nunc adhuc ? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis. |
| 34 Et dixerunt : Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum. |
| 35 Et concitaverunt adversus eos prælium. |
| 36 Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta, |
| 37 dicentes : Moriamur omnes in simplicitate nostra : et testes erunt super nos cælum et terra, quod injuste perditis nos. |
| 38 Et intulerunt illis bellum sabbatis : et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum. |
| 39 Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde. |
| 40 Et dixit vir proximo suo : Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. |
| 41 Et cogitaverunt in die illa, dicentes : Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum : et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
|
| 42 Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege : |
| 43 et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum. |
| 44 Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua : et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent. |
| 45 Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras : |
| 46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël : et in fortitudine. |
| 47 Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum : |
| 48 et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederant cornu peccatori.
|
| 49 Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis : Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis. |
| 50 Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, |
| 51 et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis : et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum. |
| 52 Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam ? |
| 53 Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti. |
| 54 Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni. |
| 55 Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël. |
| 56 Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem. |
| 57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula. |
| 58 Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum. |
| 59 Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma. |
| 60 Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. |
| 61 Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur. |
| 62 Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est : |
| 63 hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. |
| 64 Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis. |
| 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. |
| 66 Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi. |
| 67 Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindictam populi vestri. |
| 68 Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis.
|
| 69 Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos. |
| 70 Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto : et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno. |