Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 24


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ואל משה אמר עלה אל יהוה אתה ואהרן נדב ואביהוא ושבעים מזקני ישראל והשתחויתם מרחק1 Moysi quoque dixit: “ Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
2 ונגש משה לבדו אל יהוה והם לא יגשו והעם לא יעלו עמו2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo ”.
3 ויבא משה ויספר לעם את כל דברי יהוה ואת כל המשפטים ויען כל העם קול אחד ויאמרו כל הדברים אשר דבר יהוה נעשה3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “ Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus ”.
4 ויכתב משה את כל דברי יהוה וישכם בבקר ויבן מזבח תחת ההר ושתים עשרה מצבה לשנים עשר שבטי ישראל4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel.
5 וישלח את נערי בני ישראל ויעלו עלת ויזבחו זבחים שלמים ליהוה פרים5 Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos.
6 ויקח משה חצי הדם וישם באגנת וחצי הדם זרק על המזבח6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.
7 ויקח ספר הברית ויקרא באזני העם ויאמרו כל אשר דבר יהוה נעשה ונשמע7 Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “ Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes ”.
8 ויקח משה את הדם ויזרק על העם ויאמר הנה דם הברית אשר כרת יהוה עמכם על כל הדברים האלה8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: “ Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ”.
9 ויעל משה ואהרן נדב ואביהוא ושבעים מזקני ישראל9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel.
10 ויראו את אלהי ישראל ותחת רגליו כמעשה לבנת הספיר וכעצם השמים לטהר10 Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est.
11 ואל אצילי בני ישראל לא שלח ידו ויחזו את האלהים ויאכלו וישתו11 Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt.
12 ויאמר יהוה אל משה עלה אלי ההרה והיה שם ואתנה לך את לחת האבן והתורה והמצוה אשר כתבתי להורתם12 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos ”.
13 ויקם משה ויהושע משרתו ויעל משה אל הר האלהים13 Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei
14 ואל הזקנים אמר שבו לנו בזה עד אשר נשוב אליכם והנה אהרן וחור עמכם מי בעל דברים יגש אלהם14 senioribus ait: “ Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos ”.
15 ויעל משה אל ההר ויכס הענן את ההר15 Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem;
16 וישכן כבוד יהוה על הר סיני ויכסהו הענן ששת ימים ויקרא אל משה ביום השביעי מתוך הענן16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
17 ומראה כבוד יהוה כאש אכלת בראש ההר לעיני בני ישראל17 Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
18 ויבא משה בתוך הענן ויעל אל ההר ויהי משה בהר ארבעים יום וארבעים לילה18 Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.