Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 2 Samuele 11


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויהי לתשובת השנה לעת צאת המלאכים וישלח דוד את יואב ואת עבדיו עמו ואת כל ישראל וישחתו את בני עמון ויצרו על רבה ודוד יושב בירושלם1 Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem.
2 ויהי לעת הערב ויקם דוד מעל משכבו ויתהלך על גג בית המלך וירא אשה רחצת מעל הגג והאשה טובת מראה מאד2 Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde.
3 וישלח דוד וידרש לאשה ויאמר הלוא זאת בת שבע בת אליעם אשת אוריה החתי3 Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei.
4 וישלח דוד מלאכים ויקחה ותבוא אליו וישכב עמה והיא מתקדשת מטמאתה ותשב אל ביתה4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam; quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea, quae se sanctificaverat ab immunditia sua.
5 ותהר האשה ותשלח ותגד לדוד ותאמר הרה אנכי5 Et reversa est domum suam; cum autem concepisset, mittens nuntiavit David et ait: “ Concepi ”.
6 וישלח דוד אל יואב שלח אלי את אוריה החתי וישלח יואב את אוריה אל דוד6 Misit autem David ad Ioab dicens: “ Mitte ad me Uriam Hetthaeum ”. Misitque Ioab Uriam ad David,
7 ויבא אוריה אליו וישאל דוד לשלום יואב ולשלום העם ולשלום המלחמה7 et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum;
8 ויאמר דוד לאוריה רד לביתך ורחץ רגליך ויצא אוריה מבית המלך ותצא אחריו משאת המלך8 et dixit David ad Uriam: “ Descende in domum tuam et lava pedes tuos ”. Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius.
9 וישכב אוריה פתח בית המלך את כל עבדי אדניו ולא ירד אל ביתו9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam.
10 ויגדו לדוד לאמר לא ירד אוריה אל ביתו ויאמר דוד אל אוריה הלוא מדרך אתה בא מדוע לא ירדת אל ביתך10 Nuntiatumque est David a dicentibus: “ Non ivit Urias ad domum suam ”. Et ait David ad Uriam: “ Numquid non de via venisti? Quare non descendisti ad domum tuam? ”.
11 ויאמר אוריה אל דוד הארון וישראל ויהודה ישבים בסכות ואדני יואב ועבדי אדני על פני השדה חנים ואני אבוא אל ביתי לאכל ולשתות ולשכב עם אשתי חיך וחי נפשך אם אעשה את הדבר הזה11 Et ait Urias ad David: “ Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc! ”.
12 ויאמר דוד אל אוריה שב בזה גם היום ומחר אשלחך וישב אוריה בירושלם ביום ההוא וממחרת12 Ait ergo David ad Uriam: “ Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te ”. Mansit Urias in Ierusalem die illa et altera.
13 ויקרא לו דוד ויאכל לפניו וישת וישכרהו ויצא בערב לשכב במשכבו עם עבדי אדניו ואל ביתו לא ירד13 Vocavit enim eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.
14 ויהי בבקר ויכתב דוד ספר אל יואב וישלח ביד אוריה14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae
15 ויכתב בספר לאמר הבו את אוריה אל מול פני המלחמה החזקה ושבתם מאחריו ונכה ומת15 scribens in epistula: “ Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum est proelium, et recedite ab eo, ut percussus intereat ”.
16 ויהי בשמור יואב אל העיר ויתן את אוריה אל המקום אשר ידע כי אנשי חיל שם16 Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos.
17 ויצאו אנשי העיר וילחמו את יואב ויפל מן העם מעבדי דוד וימת גם אוריה החתי17 Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab; et ceciderunt de populo, de servis David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus.
18 וישלח יואב ויגד לדוד את כל דברי המלחמה18 Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio;
19 ויצו את המלאך לאמר ככלותך את כל דברי המלחמה לדבר אל המלך19 praecepitque nuntio dicens: “ Cum compleveris universos sermones proelii ad regem,
20 והיה אם תעלה חמת המלך ואמר לך מדוע נגשתם אל העיר להלחם הלוא ידעתם את אשר ירו מעל החומה20 si eum videris indignari et dixerit: “Quare accessistis ad urbem, ut proeliaremini? An ignorabatis quod desuper ex muro tela mittantur?
21 מי הכה את אבימלך בן ירבשת הלוא אשה השליכה עליו פלח רכב מעל החומה וימת בתבץ למה נגשתם אל החומה ואמרת גם עבדך אוריה החתי מת21 Quis percussit Abimelech filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?”, dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit ”.
22 וילך המלאך ויבא ויגד לדוד את כל אשר שלחו יואב22 Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab.
23 ויאמר המלאך אל דוד כי גברו עלינו האנשים ויצאו אלינו השדה ונהיה עליהם עד פתח השער23 Et dixit nuntius ad David: “ Quia praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.
24 ויראו המוראים אל עבדך מעל החומה וימותו מעבדי המלך וגם עבדך אוריה החתי מת24 Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est ”.
25 ויאמר דוד אל המלאך כה תאמר אל יואב אל ירע בעיניך את הדבר הזה כי כזה וכזה תאכל החרב החזק מלחמתך אל העיר והרסה וחזקהו25 Et dixit David ad nuntium: “ Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum ”.
26 ותשמע אשת אוריה כי מת אוריה אישה ותספד על בעלה26 Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum.
27 ויעבר האבל וישלח דוד ויאספה אל ביתו ותהי לו לאשה ותלד לו בן וירע הדבר אשר עשה דוד בעיני יהוה27 Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino.