Ester 11
12345678910
Gen
Ex
Lev
Num
Dtn
Jos
Ri
Rut
1Sam
2Sam
1Kön
2Kön
1Chr
2Chr
Esra
Neh
Tob
Jdt
Est
1Makk
2Makk
Ijob
Ps
Spr
Koh
Hld
Weish
Sir
Jes
Jer
Klgl
Bar
Ez
Dan
Hos
Joel
Am
Obd
Jona
Mi
Nah
Hab
Zef
Hag
Sach
Mal
Mt
Mk
Lk
Joh
Apg
Röm
1Kor
2Kor
Gal
Eph
Phil
Kol
1Thess
2Thess
1Tim
2Tim
Tit
Phlm
Hebr
Jak
1Petr
2Petr
1Joh
2Joh
3Joh
Jud
Offb
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
EINHEITSUBERSETZUNG BIBEL | VULGATA |
---|---|
1 Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem. | |
2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin : | |
3 homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. | |
4 Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. | |
5 Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram : | |
6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. | |
7 Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. | |
8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. | |
9 Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. | |
10 Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. | |
11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. | |
12 Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium. |