Sapienza 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| DIODATI | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. | |
| 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, | |
| 3 et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace. | |
| 4 Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; | |
| 5 et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. | |
| 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, | |
| 7 et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent; | |
| 8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. | |
| 9 Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. | |
| 10 Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. | |
| 11 Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. | |
| 12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum. | |
| 13 Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. | |
| 14 Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. | |
| 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. | |
| 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur. | |
| 17 Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; | |
| 18 et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: | |
| 19 generationis enim iniquae dirae sunt consummationes. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ