Sapienza 17
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | VULGATA |
---|---|
1 Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua : propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. | |
2 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. | |
3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. | |
4 Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. | |
5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. | |
6 Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur. | |
7 Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia. | |
8 Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. | |
9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. | |
10 Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia : | |
11 nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. | |
12 Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat. | |
13 Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, | |
14 aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione : subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. | |
15 Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. | |
16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem ; | |
17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, | |
18 aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo : deficientes faciebant illos præ timore. | |
19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. | |
20 Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat : ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. |