| 1 Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiamet dixit illi: “ Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus admercedem suam ”. |
| 2 Et dixit illi: “ Pater, quantam illi dabo mercedem? Nonlaedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam partem. |
| 3 Duxit mesanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantamilli dabo mercedem adhuc? ”. |
| 4 Et dixit illi Thobi: “ Iustum est illum,fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere ”. |
| 5 Et vocavitillum et dixit: “ Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, inmercedem tuam et vade sanus ”. |
| 6 Tunc Raphael vocavit ambos abscondite etdixit illis: “ Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus,quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Deihonorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. |
| 7 Sacramentum regis bonumest abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonumfacite, et malum non inveniet vos. |
| 8 Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosynacum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate.Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere. |
| 9 Eleemosyna amorte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam,saturabuntur vita; |
| 10 qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animaesuae. |
| 11 Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullumsermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere,opera autem Dei revelare honorificum est. |
| 12 Et nunc, quando orabas tu et Sara,ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cumsepeliebas mortuos, similiter. |
| 13 Et quia non es cunctatus exsurgere etrelinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad tetentare te. |
| 14 Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. |
| 15 Ego sumRaphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur anteclaritatem Domini ”. |
| 16 Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suamet timuerunt. |
| 17 Et dixit illis: “ Nolite timere; pax vobis. Deum benedicitein omne aevum. |
| 18 Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed voluntateDei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei. |
| 19 Et videbatis me quia nihilmanducabam, sed visus vobis videbatur. |
| 20 Et nunc benedicite Dominum super terraet confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec,quae contigerunt vobis ”. Et ascendit. |
| 21 Et surrexerunt et iam non poterantillum videre. |
| 22 Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi inomnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.
|