Iacobi 4
12345
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ? | 1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiisvestris, quae militant in membris vestris? |
2 concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. | 2 Concupiscitis et non habetis;occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Nonhabetis, propter quod non postulatis; |
3 Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis. | 3 petitis et non accipitis, eo quod malepetitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. |
4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. | 4 Adulteri, nescitis quiaamicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. |
5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ? | 5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus,qui inhabitat in nobis? ”. |
6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. | 6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”. |
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. | 7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. |
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo. | 8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; etpurificate corda, duplices animo. |
9 Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. | 9 Miseri estote et lugete et plorate; risusvester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. |
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. | 10 Humiliamini inconspectu Domini, et exaltabit vos. |
11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. | 11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicatfratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non esfactor legis sed iudex. |
12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. | 12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare etperdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? |
13 Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus : | 13 Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem etfaciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”; |
14 qui ignoratis quid erit in crastino. | 14 quiignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicumparens, deinceps exterminatur; |
15 Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. | 15 pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, etvivemus et faciemus hoc aut illud ”. |
16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. | 16 Nunc autem gloriamini in superbiisvestris; omnis gloriatio talis maligna est. |
17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. | 17 Scienti igitur bonum facere etnon facienti, peccatum est illi! |