Jeremiæ 24
12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Ostendit mihi Dominus : et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.2Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.3Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ.4Et factum est verbum Domini ad me, dicens :5Hæc dicit Dominus Deus Israël :
Sicut ficus hæ bonæ,
sic cognoscam transmigrationem Juda,
quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.
6Et ponam oculos meos super eos ad placandum,
et reducam eos in terram hanc :
et ædificabo eos, et non destruam :
et plantabo eos, et non evellam.
7Et dabo eis cor ut sciant me,
quia ego sum Dominus :
et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum,
quia revertentur ad me in toto corde suo.
8Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ,
hæc dicit Dominus :
Sic dabo Sedeciam regem Juda,
et principes ejus, et reliquos de Jerusalem,
qui remanserunt in urbe hac,
et qui habitant in terra Ægypti.
9Et dabo eos in vexationem,
afflictionemque omnibus regnis terræ,
in opprobrium, et in parabolam,
et in proverbium, et in maledictionem
in universis locis ad quæ ejeci eos.
10Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem,
donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.
12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito