Isaiæ 31
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ; et super equitibus, quia prævalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! | 1 Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non intendunt in Sanctum Israel et Dominum non requirunt! |
2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. | 2 Tamen et ipse sapiens adducit malum et verba sua non retractat; et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem. |
3 Ægyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. | 3 Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. |
4 Quia hæc dicit Dominus ad me : Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam ; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit : sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus. | 4 Quia haec dicit Dominus ad me: “ Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit, sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et supercollem eius. |
5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. | 5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, parcens et salvans ”. |
6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël. | 6 Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel. |
7 In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum. | 7 In die enim illa abiciet vir idola argentea sua et idola aurea sua, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum; |
8 Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum : et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt. | 8 et cadet Assyria in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet a facie gladii, et iuvenes eius vectigales erunt. |
9 Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus : cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem. | 9 Et fortitudo eius prae terrore transibit, et pavebunt signum principes eius, dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus eius in Ierusalem. |