Jó 41
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Non quasi crudelis suscitabo eum :
quis enim resistere potest vultui meo ?
2Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?
omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
3Non parcam ei, et verbis potentibus,
et ad deprecandum compositis.
4Quis revelabit faciem indumenti ejus ?
et in medium oris ejus quis intrabit ?
5Portas vultus ejus quis aperiet ?
per gyrum dentium ejus formido.
6Corpus illius quasi scuta fusilia,
compactum squamis se prementibus.
7Una uni conjungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per eas.
8Una alteri adhærebit,
et tenentes se nequaquam separabuntur.
9Sternutatio ejus splendor ignis,
et oculi ejus ut palpebræ diluculi.
10De ore ejus lampades procedunt,
sicut tædæ ignis accensæ.
11De naribus ejus procedit fumus,
sicut ollæ succensæ atque ferventis.
12Halitus ejus prunas ardere facit,
et flamma de ore ejus egreditur.
13In collo ejus morabitur fortitudo,
et faciem ejus præcedit egestas.
14Membra carnium ejus cohærentia sibi :
mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
15Cor ejus indurabitur tamquam lapis,
et stringetur quasi malleatoris incus.
16Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,
et territi purgabuntur.
17Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit,
neque hasta, neque thorax :
18reputabit enim quasi paleas ferrum,
et quasi lignum putridum æs.
19Non fugabit eum vir sagittarius :
in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
20Quasi stipulam æstimabit malleum,
et deridebit vibrantem hastam.
21Sub ipso erunt radii solis,
et sternet sibi aurum quasi lutum.
22Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,
et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
23Post eum lucebit semita :
æstimabit abyssum quasi senescentem.
24Non est super terram potestas quæ comparetur ei,
qui factus est ut nullum timeret.
25Omne sublime videt :
ipse est rex super universos filios superbiæ.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito