Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jó 3


font

1Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,2et locutus est :3Pereat dies in qua natus sum,
et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
4Dies ille vertatur in tenebras :
non requirat eum Deus desuper,
et non illustretur lumine.
5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ;
occupet eum caligo,
et involvatur amaritudine.
6Noctem illam tenebrosus turbo possideat ;
non computetur in diebus anni,
nec numeretur in mensibus.
7Sit nox illa solitaria,
nec laude digna.
8Maledicant ei qui maledicunt diei,
qui parati sunt suscitare Leviathan.
9Obtenebrentur stellæ caligine ejus ;
expectet lucem, et non videat,
nec ortum surgentis auroræ.
10Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,
nec abstulit mala ab oculis meis.
11Quare non in vulva mortuus sum ?
egressus ex utero non statim perii ?
12Quare exceptus genibus ?
cur lactatus uberibus ?
13Nunc enim dormiens silerem,
et somno meo requiescerem
14cum regibus et consulibus terræ,
qui ædificant sibi solitudines ;
15aut cum principibus qui possident aurum,
et replent domos suas argento ;
16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,
vel qui concepti non viderunt lucem.
17Ibi impii cessaverunt a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore.
18Et quondam vincti pariter sine molestia,
non audierunt vocem exactoris.
19Parvus et magnus ibi sunt,
et servus liber a domino suo.
20Quare misero data est lux,
et vita his qui in amaritudine animæ sunt :
21qui expectant mortem, et non venit,
quasi effodientes thesaurum ;
22gaudentque vehementer
cum invenerint sepulchrum ?
23viro cujus abscondita est via
et circumdedit eum Deus tenebris ?
24Antequam comedam, suspiro ;
et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :
25quia timor quem timebam evenit mihi,
et quod verebar accidit.
26Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?
et venit super me indignatio.