Paralipomenon I 14
1234567891011121314151617181920212223242526272829
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. | 1 וישלח חירם מלך צר מלאכים אל דויד ועצי ארזים וחרשי קיר וחרשי עצים לבנות לו בית |
2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. | 2 וידע דויד כי הכינו יהוה למלך על ישראל כי נשאת למעלה מלכותו בעבור עמו ישראל |
3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. | 3 ויקח דויד עוד נשים בירושלם ויולד דויד עוד בנים ובנות |
4 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, | 4 ואלה שמות הילודים אשר היו לו בירושלם שמוע ושובב נתן ושלמה |
5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet, | 5 ויבחר ואלישוע ואלפלט |
6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia, | 6 ונגה ונפג ויפיע |
7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet. | 7 ואלישמע ובעלידע ואליפלט |
8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis. | 8 וישמעו פלשתים כי נמשח דויד למלך על כל ישראל ויעלו כל פלשתים לבקש את דויד וישמע דויד ויצא לפניהם |
9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. | 9 ופלשתים באו ויפשטו בעמק רפאים |
10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua. | 10 וישאל דויד באלהים לאמר האעלה על פלשתיים ונתתם בידי ויאמר לו יהוה עלה ונתתים בידך |
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. | 11 ויעלו בבעל פרצים ויכם שם דויד ויאמר דויד פרץ האלהים את אויבי בידי כפרץ מים על כן קראו שם המקום ההוא בעל פרצים |
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. | 12 ויעזבו שם את אלהיהם ויאמר דויד וישרפו באש |
13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. | 13 ויסיפו עוד פלשתים ויפשטו בעמק |
14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. | 14 וישאל עוד דויד באלהים ויאמר לו האלהים לא תעלה אחריהם הסב מעליהם ובאת להם ממול הבכאים |
15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. | 15 ויהי כשמעך את קול הצעדה בראשי הבכאים אז תצא במלחמה כי יצא האלהים לפניך להכות את מחנה פלשתים |
16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. | 16 ויעש דויד כאשר צוהו האלהים ויכו את מחנה פלשתים מגבעון ועד גזרה |
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes. | 17 ויצא שם דויד בכל הארצות ויהוה נתן את פחדו על כל הגוים |