Hošeah(הושע) - Osea 29
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
STUTTGARTENSIA-DELITZSCH | VULGATA |
---|---|
1 Qui facit misericordiam f?neratur proximo suo : et qui prævalet manu mandata servat. | |
2 F?nerare proximo tuo in tempore necessitatis illius : et iterum redde proximo in tempore suo. | |
3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo : et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. | |
4 Multi quasi inventionem æstimaverunt f?nus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. | |
5 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam : | |
6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. | |
7 Si autem potuerit reddere, adversabitur : solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem : | |
8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis : | |
9 et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. | |
10 Multi non causa nequitiæ non f?nerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. | |
11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. | |
12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. | |
13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. | |
14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. | |
15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. | |
16 Super scutum potentis | |
17 et super lanceam | |
18 adversus inimicum tuum pugnabit. | |
19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo : et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. | |
20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. | |
21 Repromissorem fugit peccator et immundus. | |
22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se. | |
23 Vir repromittit de proximo suo : et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. | |
24 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. | |
25 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. | |
26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam : et qui conatur multa agere incidet in judicium. | |
27 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. | |
28 Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. | |
29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. | |
30 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. | |
31 Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. | |
32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet : | |
33 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros. | |
34 Exi a facie honoris amicorum meorum : necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. | |
35 Gravia hæc homini habenti sensum : correptio domus, et improperium f?neratoris. |