Hošeah(הושע) - Osea 26
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
STUTTGARTENSIA-DELITZSCH | VULGATA |
---|---|
1 Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex. | |
2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. | |
3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis : | |
4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. | |
5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit : | |
6 delaturam civitatis, et collectionem populi : | |
7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia : | |
8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. | |
9 In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans. | |
10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. | |
11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur. | |
12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. | |
13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. | |
14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. | |
15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. | |
16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. | |
17 Disciplina illius datum Dei est. | |
18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ. | |
19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. | |
20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. | |
21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. | |
22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. | |
23 Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. | |
24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. | |
25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit : | |
26 vir bellator deficiens per inopiam ; et vir sensatus contemptus ; | |
27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphæam. | |
28 Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum. |