Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Geremia (ارميا) 30


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 الكلام الذي صار الى ارميا من قبل الرب قائلا.1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
2 هكذا تكلم الرب اله اسرائيل قائلا. اكتب كل الكلام الذي تكلمت به اليك في سفر.2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
3 لانه ها ايام تأتي يقول الرب وأرد سبي شعبي اسرائيل ويهوذا يقول الرب وارجعهم الى الارض التي اعطيت آباءهم اياها فيمتلكونها.3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
4 فهذا هو الكلام الذي تكلم به الرب عن اسرائيل وعن يهوذا.4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
5 لانه هكذا قال الرب. صوت ارتعاد سمعنا. خوف ولا سلام.5 Quoniam hæc dicit Dominus :
Vocem terroris audivimus :
formido, et non est pax.
6 اسألوا وانظروا ان كان ذكر يضع. لماذا ارى كل رجل ويداه على حقويه كماخض وتحول كل وجه الى صفرة.6 Interrogate, et videte si generat masculus :
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis,
et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?
7 آه لان ذلك اليوم عظيم وليس مثله. وهو وقت ضيق على يعقوب ولكنه سيخلص منه.7 Væ ! quia magna dies illa,
nec est similis ejus :
tempusque tribulationis est Jacob,
et ex ipso salvabitur.
8 ويكون في ذلك اليوم يقول رب الجنود اني اكسر نيره عن عنقك واقطع ربطك ولا يستعبده بعد الغرباء8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :
conteram jugum ejus de collo tuo,
et vincula ejus dirumpam,
et non dominabuntur ei amplius alieni :
9 بل يخدمون الرب الههم وداود ملكهم الذي اقيمه لهم9 sed servient Domino Deo suo,
et David regi suo,
quem suscitabo eis.
10 اما انت يا عبدي يعقوب فلا تخف يقول الرب ولا ترتعب يا اسرائيل لاني هانذا اخلصك من بعيد ونسلك من ارض سبيه فيرجع يعقوب ويطمئن ويستريح ولا مزعج.10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,
neque paveas, Israël :
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,
et semen tuum de terra captivitatis eorum :
et revertetur Jacob, et quiescet,
et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
11 لاني انا معك يقول الرب لاخلصك. وان افنيت جميع الامم الذين بددتك اليهم فانت لا افنيك بل اؤدبك بالحق ولا ابرئك تبرئة.11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te :
te autem non faciam in consummationem :
sed castigabo te in judicio,
ut non videaris tibi innoxius.
12 لانه هكذا قال الرب. كسرك عديم الجبر وجرحك عضال.12 Quia hæc dicit Dominus :
Insanabilis fractura tua ;
pessima plaga tua :
13 ليس من يقضي حاجتك للعصر ليس لك عقاقير رفادة.13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :
curationum utilitas non est tibi.
14 قد نسيك كل محبيك. اياك لم يطلبوا لاني ضربتك ضربة عدو تأديب قاس لان اثمك قد كثر وخطاياك تعاظمت.14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,
teque non quærent :
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :
propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15 ما بالك تصرخين بسبب كسرك. جرحك عديم البرء لان اثمك قد كثر وخطاياك تعاظمت قد صنعت هذه بك.15 Quid clamas super contritione tua ?
insanabilis est dolor tuus :
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et propter dura peccata tua,
feci hæc tibi.
16 لذلك يؤكل كل آكليك ويذهب كل اعدائك قاطبة الى السبي ويكون كل سالبيك سلبا وادفع كل ناهبيك للنهب.16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur :
et qui te vastant vastabuntur,
cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17 لاني ارفدك واشفيك من جروحك يقول الرب. لانهم قد دعوك منفية صهيون التي لا سائل عنها17 Obducam enim cicatricem tibi,
et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.
Quia ejectam vocaverunt te, Sion :
hæc est, quæ non habebat requirentem.
18 هكذا قال الرب. هانذا ارد سبي خيام يعقوب وارحم مساكنه وتبنى المدينة على تلّها والقصر يسكن على عادته.18 Hæc dicit Dominus :
Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,
et tectis ejus miserebor :
et ædificabitur civitas in excelso suo,
et templum juxta ordinem suum fundabitur :
19 ويخرج منهم الحمد وصوت اللاعبين واكثرهم ولا يقلون واعظمهم ولا يصغرون.19 et egredietur de eis laus,
voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non minuentur :
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20 ويكون بنوهم كما في القديم وجماعتهم تثبت امامي واعاقب كل مضايقيهم.20 Et erunt filii ejus sicut a principio,
et cœtus ejus coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21 ويكون حاكمهم منهم ويخرج واليهم من وسطهم واقربه فيدنو اليّ لانه من هو هذا الذي ارهن قلبه ليدنو اليّ يقول الرب.21 Et erit dux ejus ex eo,
et princeps de medio ejus producetur :
et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est qui applicet cor suum
ut appropinquet mihi ? ait Dominus :
22 وتكونون لي شعبا وانا اكون لكم الها22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23 هوذا زوبعة الرب تخرج بغضب نوء جارف. على راس الاشرار يثور.23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :
in capite impiorum conquiescet.
24 لا يرتد حمو غضب الرب حتى يفعل وحتى يقيم مقاصد قلبه. في آخر الايام تفهمونها24 Non avertet iram indignationis Dominus,
donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :
in novissimo dierum intelligetis ea.