Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

1 Re ( ملوك) 14


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 في ذلك الزمان مرض ابيا بن يربعام.1 In tempore illo aegrotavit Abia filius Ieroboam,
2 فقال يربعام لامرأته قومي غيّري شكلك حتى لا يعلموا انك امرأة يربعام واذهبي الى شيلوه. هوذا هناك اخيا النبي الذي قال عني اني املك على هذا الشعب.2 dixitque Ieroboam uxori suae: “ Surge et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
3 وخذي بيدك عشرة ارغفة وكعكا وجرّة عسل وسيري اليه وهو يخبرك ماذا يكون للغلام.3 Tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum: ipse indicabit tibi quid eventurum sit puero ”.
4 ففعلت امرأة يربعام هكذا وقامت وذهبت الى شيلوه ودخلت بيت اخيا. وكان اخيا لا يقدر ان يبصر لانه قد قامت عيناه بسبب شيخوخته.4 Fecit, ut dixerat, uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahiae; at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius prae senectute.
5 وقال الرب لاخيا هوذا امرأة يربعام آتية لتسأل منك شيئا من جهة ابنها لانه مريض. فقل لها كذا وكذا فانها عند دخولها تتنكر.5 Dixerat autem Dominus ad Ahiam: “ Ecce uxor Ieroboam ingredietur, ut consulat te super filio suo, qui aegrotat; haec et haec loqueris ei. Cum intret, simulabit se peregrinam esse ”.
6 فلما سمع اخيّا حس رجليها وهي داخلة في الباب قال ادخلي يا امرأة يربعام لماذا تتنكرين وانا مرسل اليك بقول قاس.6 Cum ergo audiret Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: “ Ingredere, uxor Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius.
7 اذهبي قولي ليربعام هكذا قال الرب اله اسرائيل. من اجل اني قد رفعتك من وسط الشعب وجعلتك رئيسا على شعبي اسرائيل7 Vade et dic Ieroboam: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel
8 وشققت المملكة من بيت داود واعطيتك اياها ولم تكن كعبدي داود الذي حفظ وصاياي والذي سار ورائي بكل قلبه ليفعل ما هو مستقيم فقط في عينيّ8 et scidi regnum a domo David et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo,
9 وقد ساء عملك اكثر من جميع الذين كانوا قبلك فسرت وعملت لنفسك آلهة اخرى ومسبوكات لتغيظني وقد طرحتني وراء ظهرك9 sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post tergum tuum:
10 لذلك هانذا جالب شرا على بيت يربعام واقطع ليربعام كل بائل بحائط محجوزا ومطلقا في اسرائيل. وانزع آخر بيت يربعام كما ينزع البعر حتى يفنى.10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
11 من مات ليربعام في المدينة تاكله الكلاب ومن مات في الحقل تاكله طيور السماء لان الرب تكلم.11 Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli, quia Dominus locutus est.
12 وانت فقومي وانطلقي الى بيتك وعند دخول رجليك المدينة يموت الولد.12 Tu igitur surge et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer,
13 ويندبه جميع اسرائيل ويدفنونه لان هذا وحده من يربعام يدخل القبر لانه وجد فيه امر صالح نحو الرب اله اسرائيل في بيت يربعام.13 et planget eum omnis Israel et sepeliet; iste enim solus inferetur de Ieroboam in sepulcrum, quia inventum est in eo, quod bonum erat Domino, Deo Israel, in domo Ieroboam.
14 ويقيم الرب لنفسه ملكا على اسرائيل يقرض بيت يربعام هذا اليوم. وماذا. الآن ايضا.14 Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiat domum Ieroboam.
15 ويضرب الرب اسرائيل كاهتزاز القصب في الماء ويستأصل اسرائيل عن هذه الارض الصالحة التي اعطاها لابائهم ويبدّدهم الى عبر النهر لانهم عملوا سواريهم واغاظوا الرب.15 Et percutiet Dominus Israel, ut moveatur sicut arundo in aqua, et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum; et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi palos, ut irritarent Dominum.
16 ويدفع اسرائيل من اجل خطايا يربعام الذي اخطأ وجعل اسرائيل يخطئ16 Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel” ”.
17 فقامت امرأة يربعام وذهبت وجاءت الى ترصة ولما وصلت الى عتبة الباب مات الغلام.17 Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est.
18 فدفنه وندبه جميع اسرائيل حسب كلام الرب الذي تكلم به عن يد عبده اخيّا النبي.18 Et sepelierunt eum, et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae.
19 واما بقية أمور يربعام كيف حارب وكيف ملك فانها مكتوبة في سفر اخبار الايام لملوك اسرائيل.19 Reliqua autem gestorum Ieroboam, quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Israel.
20 والزمان الذي ملك فيه يربعام هو اثنتان وعشرون سنة ثم اضطجع مع آبائه وملك ناداب ابنه عوضا عنه20 Dies autem, quibus regnavit Ieroboam, viginti duo anni sunt; et dormivit cum patribus suis. Regnavitque Nadab filius eius pro eo.
21 واما رحبعام بن سليمان فملك في يهوذا. وكان رحبعام ابن احدى واربعين سنة حين ملك وملك سبع عشرة سنة في اورشليم المدينة التي اختارها الرب لوضع اسمه فيها من جميع اسباط اسرائيل. واسم امه نعمة العمونية.21 Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset, et decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanites.
22 وعمل يهوذا الشر في عيني الرب واغاروه اكثر من جميع ما عمل آباؤهم بخطاياهم التي اخطأوا بها.22 Et fecit Iuda malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant;
23 وبنوا هم ايضا لانفسهم مرتفعات وانصابا وسواري على كل تل مرتفع وتحت كل شجرة خضراء.23 aedificaverunt enim et ipsi sibi excelsa et lapides et palos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam.
24 وكان ايضا مأبونون في الارض. فعلوا حسب كل ارجاس الامم الذين طردهم الرب من امام بني اسرائيل24 Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.
25 وفي السنة الخامسة للملك رحبعام صعد شيشق ملك مصر الى اورشليم25 In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem
26 واخذ خزائن بيت الرب وخزائن بيت الملك واخذ كل شيء واخذ جميع اتراس الذهب التي عملها سليمان.26 et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon.
27 فعمل الملك رحبعام عوضا عنها اتراس نحاس وسلمها ليد رؤساء السعاة الحافظين باب بيت الملك.27 Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis.
28 وكان اذا دخل الملك بيت الرب يحملها السعاة ثم يرجعونها الى غرفة السعاة.28 Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea cursores et postea reportabant ad armamentarium cursorum.
29 وبقية امور رحبعام وكل ما فعل اما هي مكتوبة في سفر اخبار الايام لملوك يهوذا.29 Reliqua autem gestorum Roboam et omnia, quae fecit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Iudae.
30 وكانت حرب بين رحبعام ويربعام كل الايام.30 Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
31 ثم اضطجع رحبعام مع آبائه ودفن مع آبائه في مدينة داود. واسم امه نعمة العمونية. وملك ابيام ابنه عوضا عنه31 Dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; nomen autem matris eius Naama Ammanites. Et regnavit Abiam filius eius pro eo.