Osea 1
Compare with another Bible
Change Bible
1Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae,Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regisIsrael.
2Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee:
“ Vade, sume tibi mulierem fornicationum
et filios fornicationum,
quia fornicans fornicatur terra a Domino ”.
3Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.
4Et dixit Dominus ad eum: “ Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhucmodicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnumdomus Israel;5et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ”.
6Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absquemisericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.7Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos inarcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”.8Et ablactavit eam,quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.9Et dixit:“ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.
1234567891011121314
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito