Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 10


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויקח שמואל את פך השמן ויצק על ראשו וישקהו ויאמר הלוא כי משחך יהוה על נחלתו לנגיד1 Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “ Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:
2 בלכתך היום מעמדי ומצאת שני אנשים עם קברת רחל בגבול בנימן בצלצח ואמרו אליך נמצאו האתנות אשר הלכת לבקש והנה נטש אביך את דברי האתנות ודאג לכם לאמר מה אעשה לבני2 cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: “Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?”.
3 וחלפת משם והלאה ובאת עד אלון תבור ומצאוך שם שלשה אנשים עלים אל האלהים בית אל אחד נשא שלשה גדיים ואחד נשא שלשת ככרות לחם ואחד נשא נבל יין3 Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini.
4 ושאלו לך לשלום ונתנו לך שתי לחם ולקחת מידם4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
5 אחר כן תבוא גבעת האלהים אשר שם נצבי פלשתים ויהי כבאך שם העיר ופגעת חבל נביאים ירדים מהבמה ולפניהם נבל ותף וחליל וכנור והמה מתנבאים5 Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes.
6 וצלחה עליך רוח יהוה והתנבית עמם ונהפכת לאיש אחר6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium.
7 והיה כי תבאינה האתות האלה לך עשה לך אשר תמצא ידך כי האלהים עמך7 Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac, quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
8 וירדת לפני הגלגל והנה אנכי ירד אליך להעלות עלות לזבח זבחי שלמים שבעת ימים תוחל עד בואי אליך והודעתי לך את אשר תעשה8 Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias ”.
9 והיה כהפנתו שכמו ללכת מעם שמואל ויהפך לו אלהים לב אחר ויבאו כל האתות האלה ביום ההוא9 Itaque, cum avertisset umerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa.
10 ויבאו שם הגבעתה והנה חבל נבאים לקראתו ותצלח עליו רוח אלהים ויתנבא בתוכם10 Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum.
11 ויהי כל יודעו מאתמול שלשום ויראו והנה עם נבאים נבא ויאמר העם איש אל רעהו מה זה היה לבן קיש הגם שאול בנביאים11 Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “ Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas? ”.
12 ויען איש משם ויאמר ומי אביהם על כן היתה למשל הגם שאול בנבאים12 Responditque vir loci illius dicens: “ Et quis pater eorum? ”. Propterea versum est in proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.
13 ויכל מהתנבות ויבא הבמה13 Cessavit autem prophetare et venit in Gabaa;
14 ויאמר דוד שאול אליו ואל נערו אן הלכתם ויאמר לבקש את האתנות ונראה כי אין ונבוא אל שמואל14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: “ Quo abistis? ”. Qui respondit: “ Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem”.
15 ויאמר דוד שאול הגידה נא לי מה אמר לכם שמואל15 Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”.
16 ויאמר שאול אל דודו הגד הגיד לנו כי נמצאו האתנות ואת דבר המלוכה לא הגיד לו אשר אמר שמואל16 Et ait Saul ad patruum suum: “ Indicavit nobis quia inventae essent asinae ”. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel.
17 ויצעק שמואל את העם אל יהוה המצפה17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha
18 ויאמר אל בני ישראל כה אמר יהוה אלהי ישראל אנכי העליתי את ישראל ממצרים ואציל אתכם מיד מצרים ומיד כל הממלכות הלחצים אתכם18 et ait ad filios Israel: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos.
19 ואתם היום מאסתם את אלהיכם אשר הוא מושיע לכם מכל רעותיכם וצרתיכם ותאמרו לו כי מלך תשים עלינו ועתה התיצבו לפני יהוה לשבטיכם ולאלפיכם19 Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias ”.
20 ויקרב שמואל את כל שבטי ישראל וילכד שבט בנימן20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin.
21 ויקרב את שבט בנימן למשפחתו ותלכד משפחת המטרי וילכד שאול בן קיש ויבקשהו ולא נמצא21 Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.
22 וישאלו עוד ביהוה הבא עוד הלם איש ויאמר יהוה הנה הוא נחבא אל הכלים22 Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset illuc vir. Responditque Dominus: “ Ecce absconditus est inter sarcinas ”.
23 וירצו ויקחהו משם ויתיצב בתוך העם ויגבה מכל העם משכמו ומעלה23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum.
24 ויאמר שמואל אל כל העם הראיתם אשר בחר בו יהוה כי אין כמהו בכל העם וירעו כל העם ויאמרו יחי המלך24 Et ait Samuel ad omnem populum:
“ Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo ”. Et clamavit cunctus populus et ait: “ Vivat rex! ”.
25 וידבר שמואל אל העם את משפט המלכה ויכתב בספר וינח לפני יהוה וישלח שמואל את כל העם איש לביתו25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
26 וגם שאול הלך לביתו גבעתה וילכו עמו החיל אשר נגע אלהים בלבם26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda.
27 ובני בליעל אמרו מה ישענו זה ויבזהו ולא הביאו לו מנחה ויהי כמחריש27 Filii vero Belial dixerunt: “ Num salvare nos poterit iste? ”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire.