Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Y'hoshua (יהושע) - Giosuè 11


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויהי כשמע יבין מלך חצור וישלח אל יובב מלך מדון ואל מלך שמרון ואל מלך אכשף1 Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph,
2 ואל המלכים אשר מצפון בהר ובערבה נגב כנרות ובשפלה ובנפות דור מים2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in Araba contra meridiem Chenereth, in Sephela quoque et in regionibus Dor iuxta mare,
3 הכנעני ממזרח ומים והאמרי והחתי והפרזי והיבוסי בהר והחוי תחת חרמון בארץ המצפה3 Chananaeum in oriente et occidente, et Amorraeum atque Hetthaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum in montanis, Hevaeum quoque, qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
4 ויצאו הם וכל מחניהם עמם עם רב כחול אשר על שפת הים לרב וסוס ורכב רב מאד4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis;
5 ויועדו כל המלכים האלה ויבאו ויחנו יחדו אל מי מרום להלחם עם ישראל5 conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
6 ויאמר יהוה אל יהושע אל תירא מפניהם כי מחר כעת הזאת אנכי נתן את כלם חללים לפני ישראל את סוסיהם תעקר ואת מרכבתיהם תשרף באש6 Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures ”.
7 ויבא יהושע וכל עם המלחמה עמו עליהם על מי מרום פתאם ויפלו בהם7 Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos.
8 ויתנם יהוה ביד ישראל ויכום וירדפום עד צידון רבה ועד משרפות מים ועד בקעת מצפה מזרחה ויכם עד בלתי השאיר להם שריד8 Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias;
9 ויעש להם יהושע כאשר אמר לו יהוה את סוסיהם עקר ואת מרכבתיהם שרף באש9 fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit currusque combussit.
10 וישב יהושע בעת ההיא וילכד את חצור ואת מלכה הכה בחרב כי חצור לפנים היא ראש כל הממלכות האלה10 Reversusque tempore illo cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat.
11 ויכו את כל הנפש אשר בה לפי חרב החרם לא נותר כל נשמה ואת חצור שרף באש11 Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio.
12 ואת כל ערי המלכים האלה ואת כל מלכיהם לכד יהושע ויכם לפי חרב החרים אותם כאשר צוה משה עבד יהוה12 Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat Moyses famulus Domini.
13 רק כל הערים העמדות על תלם לא שרפם ישראל זולתי את חצור לבדה שרף יהושע13 Urbes tantum, quae erant in tumulis earum sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit.
14 וכל שלל הערים האלה והבהמה בזזו להם בני ישראל רק את כל האדם הכו לפי חרב עד השמדם אותם לא השאירו כל נשמה14 Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis; nullum vivum reliquerunt.
15 כאשר צוה יהוה את משה עבדו כן צוה משה את יהושע וכן עשה יהושע לא הסיר דבר מכל אשר צוה יהוה את משה15 Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus Moysi.
16 ויקח יהושע את כל הארץ הזאת ההר ואת כל הנגב ואת כל ארץ הגשן ואת השפלה ואת הערבה ואת הר ישראל ושפלתה16 Cepit itaque Iosue omnem terram hanc, montanam et Nageb terramque Gosen et Sephelam et Arabam montemque Israel et campestria eius,
17 מן ההר החלק העולה שעיר ועד בעל גד בבקעת הלבנון תחת הר חרמון ואת כל מלכיהם לכד ויכם וימיתם17 a monte Calvo, qui ascendit Seir, usque Baalgad in planitie Libani subter montem Hermon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit.
18 ימים רבים עשה יהושע את כל המלכים האלה מלחמה18 Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
19 לא היתה עיר אשר השלימה אל בני ישראל בלתי החוי ישבי גבעון את הכל לקחו במלחמה19 Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit.
20 כי מאת יהוה היתה לחזק את לבם לקראת המלחמה את ישראל למען החרימם לבלתי היות להם תחנה כי למען השמידם כאשר צוה יהוה את משה20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi.
21 ויבא יהושע בעת ההיא ויכרת את הענקים מן ההר מן חברון מן דבר מן ענב ומכל הר יהודה ומכל הר ישראל עם עריהם החרימם יהושע21 In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit.
22 לא נותר ענקים בארץ בני ישראל רק בעזה בגת ובאשדוד נשארו22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
23 ויקח יהושע את כל הארץ ככל אשר דבר יהוה אל משה ויתנה יהושע לנחלה לישראל כמחלקתם לשבטיהם והארץ שקטה ממלחמה23 Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis.