Scrutatio

Mercoledi, 8 maggio 2024 - Madonna del Rosario di Pompei ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 32


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ומקנה רב היה לבני ראובן ולבני גד עצום מאד ויראו את ארץ יעזר ואת ארץ גלעד והנה המקום מקום מקנה1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
2 ויבאו בני גד ובני ראובן ויאמרו אל משה ואל אלעזר הכהן ואל נשיאי העדה לאמר2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :
3 עטרות ודיבן ויעזר ונמרה וחשבון ואלעלה ושבם ונבו ובען3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
4 הארץ אשר הכה יהוה לפני עדת ישראל ארץ מקנה הוא ולעבדיך מקנה4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,
5 ויאמרו אם מצאנו חן בעיניך יתן את הארץ הזאת לעבדיך לאחזה אל תעברנו את הירדן5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.
6 ויאמר משה לבני גד ולבני ראובן האחיכם יבאו למלחמה ואתם תשבו פה6 Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?
7 ולמה תנואון את לב בני ישראל מעבר אל הארץ אשר נתן להם יהוה7 cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?
8 כה עשו אבתיכם בשלחי אתם מקדש ברנע לראות את הארץ8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?
9 ויעלו עד נחל אשכול ויראו את הארץ ויניאו את לב בני ישראל לבלתי בא אל הארץ אשר נתן להם יהוה9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
10 ויחר אף יהוה ביום ההוא וישבע לאמר10 Qui iratus juravit, dicens :
11 אם יראו האנשים העלים ממצרים מבן עשרים שנה ומעלה את האדמה אשר נשבעתי לאברהם ליצחק וליעקב כי לא מלאו אחרי11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me,
12 בלתי כלב בן יפנה הקנזי ויהושע בן נון כי מלאו אחרי יהוה12 præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.
13 ויחר אף יהוה בישראל וינעם במדבר ארבעים שנה עד תם כל הדור העשה הרע בעיני יהוה13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.
14 והנה קמתם תחת אבתיכם תרבות אנשים חטאים לספות עוד על חרון אף יהוה אל ישראל14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.
15 כי תשובן מאחריו ויסף עוד להניחו במדבר ושחתם לכל העם הזה15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
16 ויגשו אליו ויאמרו גדרת צאן נבנה למקננו פה וערים לטפנו16 At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :
17 ואנחנו נחלץ חשים לפני בני ישראל עד אשר אם הביאנם אל מקומם וישב טפנו בערי המבצר מפני ישבי הארץ17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
18 לא נשוב אל בתינו עד התנחל בני ישראל איש נחלתו18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam :
19 כי לא ננחל אתם מעבר לירדן והלאה כי באה נחלתנו אלינו מעבר הירדן מזרחה19 nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
20 ויאמר אליהם משה אם תעשון את הדבר הזה אם תחלצו לפני יהוה למלחמה20 Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :
21 ועבר לכם כל חלוץ את הירדן לפני יהוה עד הורישו את איביו מפניו21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
22 ונכבשה הארץ לפני יהוה ואחר תשבו והייתם נקיים מיהוה ומישראל והיתה הארץ הזאת לכם לאחזה לפני יהוה22 et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
23 ואם לא תעשון כן הנה חטאתם ליהוה ודעו חטאתכם אשר תמצא אתכם23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
24 בנו לכם ערים לטפכם וגדרת לצנאכם והיצא מפיכם תעשו24 Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.
25 ויאמר בני גד ובני ראובן אל משה לאמר עבדיך יעשו כאשר אדני מצוה25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.
26 טפנו נשינו מקננו וכל בהמתנו יהיו שם בערי הגלעד26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :
27 ועבדיך יעברו כל חלוץ צבא לפני יהוה למלחמה כאשר אדני דבר27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
28 ויצו להם משה את אלעזר הכהן ואת יהושע בן נון ואת ראשי אבות המטות לבני ישראל28 Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :
29 ויאמר משה אלהם אם יעברו בני גד ובני ראובן אתכם את הירדן כל חלוץ למלחמה לפני יהוה ונכבשה הארץ לפניכם ונתתם להם את ארץ הגלעד לאחזה29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.
30 ואם לא יעברו חלוצים אתכם ונאחזו בתככם בארץ כנען30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
31 ויענו בני גד ובני ראובן לאמר את אשר דבר יהוה אל עבדיך כן נעשה31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :
32 נחנו נעבר חלוצים לפני יהוה ארץ כנען ואתנו אחזת נחלתנו מעבר לירדן32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
33 ויתן להם משה לבני גד ולבני ראובן ולחצי שבט מנשה בן יוסף את ממלכת סיחן מלך האמרי ואת ממלכת עוג מלך הבשן הארץ לעריה בגבלת ערי הארץ סביב33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
34 ויבנו בני גד את דיבן ואת עטרת ואת ערער34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,
35 ואת עטרת שופן ואת יעזר ויגבהה35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,
36 ואת בית נמרה ואת בית הרן ערי מבצר וגדרת צאן36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
37 ובני ראובן בנו את חשבון ואת אלעלא ואת קריתים37 Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
38 ואת נבו ואת בעל מעון מוסבת שם ואת שבמה ויקראו בשמת את שמות הערים אשר בנו38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
39 וילכו בני מכיר בן מנשה גלעדה וילכדה ויורש את האמרי אשר בה39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.
40 ויתן משה את הגלעד למכיר בן מנשה וישב בה40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
41 ויאיר בן מנשה הלך וילכד את חותיהם ויקרא אתהן חות יאיר41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
42 ונבח הלך וילכד את קנת ואת בנתיה ויקרא לה נבח בשמו42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.