Joel (יואל) - Gioele 25
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 יהוה אלהי אתה ארוממך אודה שמך כי עשית פלא עצות מרחוק אמונה אמן | 1 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces. |
2 כי שמת מעיר לגל קריה בצורה למפלה ארמון זרים מעיר לעולם לא יבנה | 2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem munitam in ruinam: arx superborum non amplius est civitas, in sempiternum non reaedificabitur. |
3 על כן יכבדוך עם עז קרית גוים עריצים ייראוך | 3 Super hoc glorificabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te; |
4 כי היית מעוז לדל מעוז לאביון בצר לו מחסה מזרם צל מחרב כי רוח עריצים כזרם קיר | 4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis. |
5 כחרב בציון שאון זרים תכניע חרב בצל עב זמיר עריצים יענה | 5 Sicut aestus in arida tumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubis canticum fortium reprimes. |
6 ועשה יהוה צבאות לכל העמים בהר הזה משתה שמנים משתה שמרים שמנים ממחים שמרים מזקקים | 6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati. |
7 ובלע בהר הזה פני הלוט הלוט על כל העמים והמסכה הנסוכה על כל הגוים | 7 Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes. |
8 בלע המות לנצח ומחה אדני יהוה דמעה מעל כל פנים וחרפת עמו יסיר מעל כל הארץ כי יהוה דבר | 8 Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est. |
9 ואמר ביום ההוא הנה אלהינו זה קוינו לו ויושיענו זה יהוה קוינו לו נגילה ונשמחה בישועתו | 9 Et dicetur in die illa: “ Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari eius. |
10 כי תנוח יד יהוה בהר הזה ונדוש מואב תחתיו כהדוש מתבן במי מדמנה | 10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ”. Et triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in sterquilinio; |
11 ופרש ידיו בקרבו כאשר יפרש השחה לשחות והשפיל גאותו עם ארבות ידיו | 11 et extendet manus suas in medio eius, sicut extendit natans ad natandum; et humiliabitur superbia eius cum allisione manuum eius. |
12 ומבצר משגב חומתיך השח השפיל הגיע לארץ עד עפר | 12 Et firmum munimentum murorum tuorum evertit, deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem. |