Hošeah(הושע) - Osea 48
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. | |
2 Qui induxit in illos famem : et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt : non enim poterant sustinere præcepta Domini. | |
3 Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter. | |
4 Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi ? | |
5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei : | |
6 qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo : | |
7 qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis : | |
8 qui ungis reges ad p?nitentiam, et prophetas facis successores post te : | |
9 qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum : | |
10 qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. | |
11 Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. | |
12 Nam nos vita vivimus tantum : post mortem autem non erit tale nomen nostrum. | |
13 Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus : in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum : | |
14 nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus. | |
15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. | |
16 In omnibus istis non p?nituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram : | |
17 et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. | |
18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata. | |
19 Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. | |
20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. | |
21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres. | |
22 Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum : et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. | |
23 Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis : sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. | |
24 Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini : | |
25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. | |
26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. | |
27 Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. | |
28 Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent. |