Hošeah(הושע) - Osea 34
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
|---|---|
| 1 Vana spes et mendacium viro insensato : et somnia extollunt imprudentes. | |
| 2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. | |
| 3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. | |
| 4 Ab immundo, quid mundabitur ? et a mendace, quid verum dicetur ? | |
| 5 Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est : | |
| 6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum : | |
| 7 multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. | |
| 8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. | |
| 9 Qui non est tentatus quid scit ? vir in multis expertus cogitabit multa : et qui multa didicit enarrabit intellectum. | |
| 10 Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. | |
| 11 Qui tentatus non est qualia scit ? qui implanatus est abundabit nequitia. | |
| 12 Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. | |
| 13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. | |
| 14 Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. | |
| 15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. | |
| 16 Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. | |
| 17 Timentis Dominum, beata est anima ejus. | |
| 18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ? | |
| 19 Oculi Domini super timentes eum : protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani : | |
| 20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. | |
| 21 Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. | |
| 22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. | |
| 23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. | |
| 24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. | |
| 25 Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum homo sanguinis est. | |
| 26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. | |
| 27 Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. | |
| 28 Unus ædificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ? | |
| 29 Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Deus ? | |
| 30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius ? | |
| 31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens : quid proficit humiliando se ? orationem illius quis exaudiet ? |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ