Daniyyel (דניאל ) - Daniele 8
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. | |
2 Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. | |
3 Generositatem suam glorificat contuberniumhabens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. | |
4 Doctrix enim est disciplinae Dei et electrix operum illius. | |
5 Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? | |
6 Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex? | |
7 Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. | |
8 Et, si multam peritiam desiderat quis, scit praeterita et futura conicit, novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum, signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum. | |
9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et taedii. | |
10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis; | |
11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero. | |
12 Tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et, sermocinante me plura, manus ori suo imponent. | |
13 Habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. | |
14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae; | |
15 timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis. | |
16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. | |
17 Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, | |
18 et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem. | |
19 Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam; | |
20 quin potius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinatum. | |
21 Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: |