Daniyyel (דניאל ) - Daniele 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum : | |
2 quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. | |
3 Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. | |
4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. | |
5 Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. | |
6 Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis : quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. | |
7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. | |
8 Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. | |
9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. | |
10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. | |
11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. | |
12 Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. | |
13 Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. | |
14 Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum : et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. | |
15 Justitia enim perpetua est, et immortalis. | |
16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt ; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. |