Salmi תהילים (Tehillim) 109
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 למנצח לדוד מזמור אלהי תהלתי אל תחרש | 1 Magistro chori. David. Psalmus. Deus laudis meae, ne tacueris, |
| 2 כי פי רשע ופי מרמה עלי פתחו דברו אתי לשון שקר | 2 quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa |
| 3 ודברי שנאה סבבוני וילחמוני חנם | 3 et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis. |
| 4 תחת אהבתי ישטנוני ואני תפלה | 4 Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam. |
| 5 וישימו עלי רעה תחת טובה ושנאה תחת אהבתי | 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea. |
| 6 הפקד עליו רשע ושטן יעמד על ימינו | 6 Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius. |
| 7 בהשפטו יצא רשע ותפלתו תהיה לחטאה | 7 Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. |
| 8 יהיו ימיו מעטים פקדתו יקח אחר | 8 Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter. |
| 9 יהיו בניו יתומים ואשתו אלמנה | 9 Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. |
| 10 ונוע ינועו בניו ושאלו ודרשו מחרבותיהם | 10 Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. - |
| 11 ינקש נושה לכל אשר לו ויבזו זרים יגיעו | 11 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. |
| 12 אל יהי לו משך חסד ואל יהי חונן ליתומיו | 12 Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius. |
| 13 יהי אחריתו להכרית בדור אחר ימח שמם | 13 Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum. |
| 14 יזכר עון אבתיו אל יהוה וחטאת אמו אל תמח | 14 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. |
| 15 יהיו נגד יהוה תמיד ויכרת מארץ זכרם | 15 Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum. |
| 16 יען אשר לא זכר עשות חסד וירדף איש עני ואביון ונכאה לבב למותת | 16 Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret. |
| 17 ויאהב קללה ותבואהו ולא חפץ בברכה ותרחק ממנו | 17 Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo. |
| 18 וילבש קללה כמדו ותבא כמים בקרבו וכשמן בעצמותיו | 18 Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius. |
| 19 תהי לו כבגד יעטה ולמזח תמיד יחגרה | 19 Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur. |
| 20 זאת פעלת שטני מאת יהוה והדברים רע על נפשי | 20 Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. |
| 21 ואתה יהוה אדני עשה אתי למען שמך כי טוב חסדך הצילני | 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me, |
| 22 כי עני ואביון אנכי ולבי חלל בקרבי | 22 quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me. |
| 23 כצל כנטותו נהלכתי ננערתי כארבה | 23 Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae. |
| 24 ברכי כשלו מצום ובשרי כחש משמן | 24 Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo. |
| 25 ואני הייתי חרפה להם יראוני יניעון ראשם | 25 Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua. |
| 26 עזרני יהוה אלהי הושיעני כחסדך | 26 Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. |
| 27 וידעו כי ידך זאת אתה יהוה עשיתה | 27 Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti. |
| 28 יקללו המה ואתה תברך קמו ויבשו ועבדך ישמח | 28 Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur. |
| 29 ילבשו שוטני כלמה ויעטו כמעיל בשתם | 29 Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua. |
| 30 אודה יהוה מאד בפי ובתוך רבים אהללנו | 30 Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum, |
| 31 כי יעמד לימין אביון להושיע משפטי נפשו | 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius. |