Scrutatio

Mercoledi, 8 maggio 2024 - Madonna del Rosario di Pompei ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 1


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ואלה שמות בני ישראל הבאים מצרימה את יעקב איש וביתו באו1 Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:
2 ראובן שמעון לוי ויהודה2 Ruben, Simeon, Levi, Iuda,
3 יששכר זבולן ובנימן3 Issachar, Zabulon et Beniamin,
4 דן ונפתלי גד ואשר4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5 ויהי כל נפש יצאי ירך יעקב שבעים נפש ויוסף היה במצרים5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.
6 וימת יוסף וכל אחיו וכל הדור ההוא6 Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa,
7 ובני ישראל פרו וישרצו וירבו ויעצמו במאד מאד ותמלא הארץ אתם7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
8 ויקם מלך חדש על מצרים אשר לא ידע את יוסף8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;
9 ויאמר אל עמו הנה עם בני ישראל רב ועצום ממנו9 et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;
10 הבה נתחכמה לו פן ירבה והיה כי תקראנה מלחמה ונוסף גם הוא על שנאינו ונלחם בנו ועלה מן הארץ10 venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ”.
11 וישימו עליו שרי מסים למען ענתו בסבלתם ויבן ערי מסכנות לפרעה את פתם ואת רעמסס11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses.
12 וכאשר יענו אתו כן ירבה וכן יפרץ ויקצו מפני בני ישראל12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
13 ויעבדו מצרים את בני ישראל בפרך13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos
14 וימררו את חייהם בעבדה קשה בחמר ובלבנים ובכל עבדה בשדה את כל עבדתם אשר עבדו בהם בפרך14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
15 ויאמר מלך מצרים למילדת העברית אשר שם האחת שפרה ושם השנית פועה15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua,
16 ויאמר בילדכן את העבריות וראיתן על האבנים אם בן הוא והמתן אתו ואם בת היא וחיה16 praecipiens eis: “ Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate ”.
17 ותיראן המילדת את האלהים ולא עשו כאשר דבר אליהן מלך מצרים ותחיין את הילדים17 Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
18 ויקרא מלך מצרים למילדת ויאמר להן מדוע עשיתן הדבר הזה ותחיין את הילדים18 Quibus ad se accersitis rex ait: “ Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ”.
19 ותאמרן המילדת אל פרעה כי לא כנשים המצרית העברית כי חיות הנה בטרם תבוא אלהן המילדת וילדו19 Quae responderunt: “ Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ”.
20 וייטב אלהים למילדת וירב העם ויעצמו מאד20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;
21 ויהי כי יראו המילדת את האלהים ויעש להם בתים21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.
22 ויצו פרעה לכל עמו לאמר כל הבן הילוד היארה תשליכהו וכל הבת תחיון22 Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “ Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ”.