Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 2 Cronache 8


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויהי מקץ עשרים שנה אשר בנה שלמה את בית יהוה ואת ביתו1 Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam,
2 והערים אשר נתן חורם לשלמה בנה שלמה אתם ויושב שם את בני ישראל2 civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
3 וילך שלמה חמת צובה ויחזק עליה3 Abiit quoque in Emath Soba et obtinuit eam.
4 ויבן את תדמר במדבר ואת כל ערי המסכנות אשר בנה בחמת4 Et aedificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath.
5 ויבן את בית חורון העליון ואת בית חורון התחתון ערי מצור חומות דלתים ובריח5 Exstruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem, civitates munitas habentes muros et portas et vectes,
6 ואת בעלת ואת כל ערי המסכנות אשר היו לשלמה ואת כל ערי הרכב ואת ערי הפרשים ואת כל חשק שלמה אשר חשק לבנות בירושלם ובלבנון ובכל ארץ ממשלתו6 Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae.
7 כל העם הנותר מן החתי והאמרי והפרזי והחוי והיבוסי אשר לא מישראל המה7 Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hetthaeis et Amorraeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israel,
8 מן בניהם אשר נותרו אחריהם בארץ אשר לא כלום בני ישראל ויעלם שלמה למס עד היום הזה8 de filiis eorum, qui remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc.
9 ומן בני ישראל אשר לא נתן שלמה לעבדים למלאכתו כי המה אנשי מלחמה ושרי שלישיו ושרי רכבו ופרשיו9 Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius.
10 ואלה שרי הנציבים אשר למלך שלמה חמשים ומאתים הרדים בעם10 Omnes autem principes praefectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui praefuerant populo.
11 ואת בת פרעה העלה שלמה מעיר דויד לבית אשר בנה לה כי אמר לא תשב אשה לי בבית דויד מלך ישראל כי קדש המה אשר באה אליהם ארון יהוה11 Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “ Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini ”.
12 אז העלה שלמה עלות ליהוה על מזבח יהוה אשר בנה לפני האולם12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,
13 ובדבר יום ביום להעלות כמצות משה לשבתות ולחדשים ולמועדות שלוש פעמים בשנה בחג המצות ובחג השבעות ובחג הסכות13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis et in festis diebus ter per annum, id est in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum.
14 ויעמד כמשפט דויד אביו את מחלקות הכהנים על עבדתם והלוים על משמרותם להלל ולשרת נגד הכהנים לדבר יום ביומו והשוערים במחלקותם לשער ושער כי כן מצות דויד איש האלהים14 Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam; sic enim praeceperat David homo Dei.
15 ולא סרו מצות המלך על הכהנים והלוים לכל דבר ולאצרות15 Nec praetergressi sunt mandata regis de sacerdotibus et Levitis in omnibus et in custodiis thesaurorum.
16 ותכן כל מלאכת שלמה עד היום מוסד בית יהוה ועד כלתו שלם בית יהוה16 Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam.
17 אז הלך שלמה לעציון גבר ואל אילות על שפת הים בארץ אדום17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom.
18 וישלח לו חורם ביד עבדיו אוניות ועבדים יודעי ים ויבאו עם עבדי שלמה אופירה ויקחו משם ארבע מאות וחמשים ככר זהב ויביאו אל המלך שלמה18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.