Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

M'lakhim (מלכים) - 2 Re 11


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ועתליה אם אחזיהו וראתה כי מת בנה ותקם ותאבד את כל זרע הממלכה1 Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium.
2 ותקח יהושבע בת המלך יורם אחות אחזיהו את יואש בן אחזיה ותגנב אתו מתוך בני המלך הממותתים אתו ואת מינקתו בחדר המטות ויסתרו אתו מפני עתליהו ולא הומת2 Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur.
3 ויהי אתה בית יהוה מתחבא שש שנים ועתליה מלכת על הארץ3 Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram.
4 ובשנה השביעית שלח יהוידע ויקח את שרי המאיות לכרי ולרצים ויבא אתם אליו בית יהוה ויכרת להם ברית וישבע אתם בבית יהוה וירא אתם את בן המלך4 Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
5 ויצום לאמר זה הדבר אשר תעשון השלשית מכם באי השבת ושמרי משמרת בית המלך5 et praecepit illis dicens: “ Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis;
6 והשלשית בשער סור והשלשית בשער אחר הרצים ושמרתם את משמרת הבית מסח6 tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices.
7 ושתי הידות בכם כל יצאי השבת ושמרו את משמרת בית יהוה אל המלך7 Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem.
8 והקפתם על המלך סביב איש וכליו בידו והבא אל השדרות יומת והיו את המלך בצאתו ובבאו8 Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente.
9 ויעשו שרי המאיות ככל אשר צוה יהוידע הכהן ויקחו איש את אנשיו באי השבת עם יצאי השבת ויבאו אל יהוידע הכהן9 Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem.
10 ויתן הכהן לשרי המאיות את החנית ואת השלטים אשר למלך דוד אשר בבית יהוה10 Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini.
11 ויעמדו הרצים איש וכליו בידו מכתף הבית הימנית עד כתף הבית השמאלית למזבח ולבית על המלך סביב11 Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem.
12 ויוצא את בן המלך ויתן עליו את הנזר ואת העדות וימלכו אתו וימשחהו ויכו כף ויאמרו יחי המלך12 Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “ Vivat rex! ”.
13 ותשמע עתליה את קול הרצין העם ותבא אל העם בית יהוה13 Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini
14 ותרא והנה המלך עמד על העמוד כמשפט והשרים והחצצרות אל המלך וכל עם הארץ שמח ותקע בחצצרות ותקרע עתליה את בגדיה ותקרא קשר קשר14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “ Coniuratio, coniuratio! ”.
15 ויצו יהוידע הכהן את שרי המאיות פקדי החיל ויאמר אליהם הוציאו אתה אל מבית לשדרת והבא אחריה המת בחרב כי אמר הכהן אל תומת בית יהוה15 Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “ Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ”. Dixerat enim sacerdos: “ Non occidatur in templo Domini ”.
16 וישמו לה ידים ותבוא דרך מבוא הסוסים בית המלך ותומת שם16 Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi.
17 ויכרת יהוידע את הברית בין יהוה ובין המלך ובין העם להיות לעם ליהוה ובין המלך ובין העם17 Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.
18 ויבאו כל עם הארץ בית הבעל ויתצהו את מזבחתו ואת צלמיו שברו היטב ואת מתן כהן הבעל הרגו לפני המזבחות וישם הכהן פקדות על בית יהוה18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus.
Et posuit sacerdos custodias in domo Domini
19 ויקח את שרי המאות ואת הכרי ואת הרצים ואת כל עם הארץ וירידו את המלך מבית יהוה ויבואו דרך שער הרצים בית המלך וישב על כסא המלכים19 tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum.
20 וישמח כל עם הארץ והעיר שקטה ואת עתליהו המיתו בחרב בית מלך20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
21 בן שבע שנים יהואש במלכו