Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 34


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ותצא דינה בת לאה אשר ילדה ליעקב לראות בבנות הארץ1 Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius.
2 וירא אתה שכם בן חמור החוי נשיא הארץ ויקח אתה וישכב אתה ויענה2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam.
3 ותדבק נפשו בדינה בת יעקב ויאהב את הנער וידבר על לב הנער3 Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius.
4 ויאמר שכם אל חמור אביו לאמר קח לי את הילדה הזאת לאשה4 Dixitque ad Hemmor patrem suum: “ Accipe mihi puellam hanc coniugem ”.
5 ויעקב שמע כי טמא את דינה בתו ובניו היו את מקנהו בשדה והחרש יעקב עד באם5 Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.
6 ויצא חמור אבי שכם אל יעקב לדבר אתו6 Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob,
7 ובני יעקב באו מן השדה כשמעם ויתעצבו האנשים ויחר להם מאד כי נבלה עשה בישראל לשכב את בת יעקב וכן לא יעשה7 ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
8 וידבר חמור אתם לאמר שכם בני חשקה נפשו בבתכם תנו נא אתה לו לאשה8 Locutus est itaque Hemmor ad eos: “ Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem,
9 והתחתנו אתנו בנתיכם תתנו לנו ואת בנתינו תקחו לכם9 et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis.
10 ואתנו תשבו והארץ תהיה לפניכם שבו וסחרוה והאחזו בה10 Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam ”.
11 ויאמר שכם אל אביה ואל אחיה אמצא חן בעיניכם ואשר תאמרו אלי אתן11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “ Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo.
12 הרבו עלי מאד מהר ומתן ואתנה כאשר תאמרו אלי ותנו לי את הנער לאשה12 Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ”.
13 ויענו בני יעקב את שכם ואת חמור אביו במרמה וידברו אשר טמא את דינה אחתם13 Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis:
14 ויאמרו אליהם לא נוכל לעשות הדבר הזה לתת את אחתנו לאיש אשר לו ערלה כי חרפה הוא לנו14 “ Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis.
15 אך בזאת נאות לכם אם תהיו כמנו להמל לכם כל זכר15 In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
16 ונתנו את בנתינו לכם ואת בנתיכם נקח לנו וישבנו אתכם והיינו לעם אחד16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
17 ואם לא תשמעו אלינו להמול ולקחנו את בתנו והלכנו17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus ”.
18 וייטבו דבריהם בעיני חמור ובעיני שכם בן חמור18 Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius,
19 ולא אחר הנער לעשות הדבר כי חפץ בבת יעקב והוא נכבד מכל בית אביו19 nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
20 ויבא חמור ושכם בנו אל שער עירם וידברו אל אנשי עירם לאמר20 Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae:
21 האנשים האלה שלמים הם אתנו וישבו בארץ ויסחרו אתה והארץ הנה רחבת ידים לפניהם את בנתם נקח לנו לנשים ואת בנתינו נתן להם21 “ Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
22 אך בזאת יאתו לנו האנשים לשבת אתנו להיות לעם אחד בהמול לנו כל זכר כאשר הם נמלים22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes;
23 מקנהם וקנינם וכל בהמתם הלוא לנו הם אך נאותה להם וישבו אתנו23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum ”.
24 וישמעו אל חמור ואל שכם בנו כל יצאי שער עירו וימלו כל זכר כל יצאי שער עירו24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae.
25 ויהי ביום השלישי בהיותם כאבים ויקחו שני בני יעקב שמעון ולוי אחי דינה איש חרבו ויבאו על העיר בטח ויהרגו כל זכר25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis,
26 ואת חמור ואת שכם בנו הרגו לפי חרב ויקחו את דינה מבית שכם ויצאו26 Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
27 בני יעקב באו על החללים ויבזו העיר אשר טמאו אחותם27 Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
28 את צאנם ואת בקרם ואת חמריהם ואת אשר בעיר ואת אשר בשדה לקחו28 Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt.
29 ואת כל חילם ואת כל טפם ואת נשיהם שבו ויבזו ואת כל אשר בבית29 Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant.
30 ויאמר יעקב אל שמעון ואל לוי עכרתם אתי להבאישני בישב הארץ בכנעני ובפרזי ואני מתי מספר ונאספו עלי והכוני ונשמדתי אני וביתי30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “ Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea ”.
31 ויאמרו הכזונה יעשה את אחותנו31 Responderunt: “ Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ”.