1 ויעל אברם ממצרים הוא ואשתו וכל אשר לו ולוט עמו הנגבה | 1 Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb. |
2 ואברם כבד מאד במקנה בכסף ובזהב | 2 Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro. |
3 וילך למסעיו מנגב ועד בית אל עד המקום אשר היה שם אהלה בתחלה בין בית אל ובין העי | 3 Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, |
4 אל מקום המזבח אשר עשה שם בראשנה ויקרא שם אברם בשם יהוה | 4 in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.
|
5 וגם ללוט ההלך את אברם היה צאן ובקר ואהלים | 5 Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula; |
6 ולא נשא אתם הארץ לשבת יחדו כי היה רכושם רב ולא יכלו לשבת יחדו | 6 nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. |
7 ויהי ריב בין רעי מקנה אברם ובין רעי מקנה לוט והכנעני והפרזי אז ישב בארץ | 7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. |
8 ויאמר אברם אל לוט אל נא תהי מריבה ביני וביניך ובין רעי ובין רעיך כי אנשים אחים אנחנו | 8 Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
|
9 הלא כל הארץ לפניך הפרד נא מעלי אם השמאל ואימנה ואם הימין ואשמאילה | 9 Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam”.
|
10 וישא לוט את עיניו וירא את כל ככר הירדן כי כלה משקה לפני שחת יהוה את סדם ואת עמרה כגן יהוה כארץ מצרים באכה צער | 10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor. |
11 ויבחר לו לוט את כל ככר הירדן ויסע לוט מקדם ויפרדו איש מעל אחיו | 11 Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo. |
12 אברם ישב בארץ כנען ולוט ישב בערי הככר ויאהל עד סדם | 12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. |
13 ואנשי סדם רעים וחטאים ליהוה מאד | 13 Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
|
14 ויהוה אמר אל אברם אחרי הפרד לוט מעמו שא נא עיניך וראה מן המקום אשר אתה שם צפנה ונגבה וקדמה וימה | 14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: |
15 כי את כל הארץ אשר אתה ראה לך אתננה ולזרעך עד עולם | 15 omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; |
16 ושמתי את זרעך כעפר הארץ אשר אם יוכל איש למנות את עפר הארץ גם זרעך ימנה | 16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit. |
17 קום התהלך בארץ לארכה ולרחבה כי לך אתננה | 17 Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”. |
18 ויאהל אברם ויבא וישב באלני ממרא אשר בחברון ויבן שם מזבח ליהוה | 18 Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.
|