Baruc 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| DIODATI | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. | |
| 2 Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius. | |
| 3 Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae. | |
| 4 Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. | |
| 5 Confide, popule meus, memoria Israel: | |
| 6 venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis. | |
| 7 Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes daemonibus et non Deo. | |
| 8 Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem. | |
| 9 Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “ Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. | |
| 10 Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. | |
| 11 Nutrivi enim illos cum iucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctu. | |
| 12 Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. | |
| 13 Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt. | |
| 14 Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. | |
| 15 Superinduxit enim illis gentem de longinquo, gentem improbam et alterius linguae, qui non sunt reveriti senem neque parvulorum miserti sunt | |
| 16 et abduxerunt dilectos viduae et a filiabus unicam desolaverunt ”. | |
| 17 Ego autem, quid possum adiuvare vos? | |
| 18 Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum. | |
| 19 Abite, filii, abite; ego enim derelicta sum sola. | |
| 20 Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis. | |
| 21 Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. | |
| 22 Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. | |
| 23 Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum. | |
| 24 Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. | |
| 25 Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. | |
| 26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. | |
| 27 Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. | |
| 28 Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; | |
| 29 qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. | |
| 30 Confide, Ierusalem; consolabitur enim te, qui te nominavit. | |
| 31 Miseri, qui te nocuerunt et qui exsultati sunt in casu tuo! | |
| 32 Miserae civitates, quibus servierunt filii tui; misera, quae accepit filios tuos! | |
| 33 Sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu, ita contristabitur in sua solitudine. | |
| 34 Et amputabo exsultationem multitudinis, et laetitia eius erit in luctum. | |
| 35 Ignis enim superveniet illi ab Aeterno in dies longinquos, et inhabitabitur a daemoniis plurimum temporis. | |
| 36 Circumspice ad orientem, Ierusalem, et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est. | |
| 37 Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ