Siracide 22
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| DIODATI | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius; | |
| 2 fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. | |
| 3 Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur. | |
| 4 Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris. | |
| 5 Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur. | |
| 6 Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. | |
| 7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam; | |
| 8 qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. | |
| 9 Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: “ Quis est hic? ”. | |
| 10 Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus. | |
| 11 Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit; | |
| 12 nequissima enim vita fatui super mortem. | |
| 13 Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. | |
| 14 Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris. | |
| 15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius. | |
| 16 Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius. | |
| 17 Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus? | |
| 18 Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium. | |
| 19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit. | |
| 20 Cor firmatum in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito. | |
| 21 Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt, | |
| 22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. | |
| 23 | |
| 24 Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam. | |
| 25 Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. | |
| 26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum | |
| 27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus. | |
| 28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices; | |
| 29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. | |
| 30 Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae. | |
| 31 Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo: | |
| 32 omnis, qui audiet, cavebit se ab eo. | |
| 33 Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ