Siracide 18
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | VULGATA |
---|---|
1 Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. | |
2 Quis sufficit enarrare opera illius ? | |
3 quis enim investigabit magnalia ejus ? | |
4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ? | |
5 Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. | |
6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur. | |
7 Quid est homo ? et quæ est gratia illius ? et quid bonum aut quid nequam illius ? | |
8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. | |
9 Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. | |
10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. | |
11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. | |
12 Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem. | |
13 Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. | |
14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus. | |
15 Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. | |
16 Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum. | |
17 Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato. | |
18 Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos. | |
19 Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. | |
20 Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. | |
21 Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. | |
22 Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. | |
23 Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. | |
24 Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. | |
25 Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. | |
26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. | |
27 Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. | |
28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. | |
29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impluerunt proverbia et judicia. | |
30 Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. | |
31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis. | |
32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis : assidua enim est commissio illorum. | |
33 Ne fueris mediocris in contentione ex f?nore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitæ tuæ. |