Sapienza 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | VULGATA |
---|---|
1 Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, | |
2 et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. | |
3 Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. | |
4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. | |
5 Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. | |
6 Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim : | |
7 quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores : et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. | |
8 Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent. | |
9 Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. | |
10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. | |
11 In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. | |
12 Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum : et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. | |
13 Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum ; descenditque cum illo in foveam, | |
14 et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant : et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam. | |
15 Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant. | |
16 Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. | |
17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili : et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ; | |
18 transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. | |
19 Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, | |
20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter : | |
21 quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. |